{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1113-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1113-3","ref":"1113-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"ONYSIVS. D I. Enue uerò uel paruum in Deo dicitur, quod uniuersam molem atque distantia supergreditur. Quodue nullo impediente per omnia transit. Iam uerè quod paruum est elementalem habet omnem rationem, nusquam enim inuenies non parti cipatam ideam parui. Sic igitur penes Deum accipiendum est quod apellatur paruum, tanquam, in omnia, & per omnia, nullo resistente pergens atque agens. Atque profe cto pertingens usque ad diuisionem animae atque corporis compagum quoque & medullarum, discretor intentionum & cogitationum cordis. Imò uerò discretor omnium. Non enim est creatura inuisibilis in conspectu eius. Hoc utique paruum sine quantitate & numerali qualitate est, nusquam excogitetur, infinitum interminatumque est, comprehendens omnia, ipsum uerò prorsus incomprehensibile. Quomodo Deus dicatur idem. MAESILIVS. Qcitur autem Deus idem: non quia sit semper eadem essentia uel ens idem, Existit enim super Jessentiam: sed quoniam nulla uel naturalis diuersitatis uel alicuius mutabilitatis, species apud Deum cogitari potest. Et quoniam identitatem ipsam diuersitatis omnis & mutabilitatis expertem, nec aliunde neque nuper, sed ex se, & ab aeuo possidet in seipso. Praeterea quoniam identitatis munus, id est perseuerantiam, firmitatem, unionem, omnibus utcunque capere possint ipse distribuit. Item quoniam res inter se uarias ordine miro conciliat inuitem. Denique quoniam quaecunque in uniuerso contraria sunt una penes seipsum forma continet in ipsa inquam identitatis forma, per quam omnia quantumlibet diuersa identitatis alicuius participia fiunt, singulariter inquam atque communiter. Singulariter, quoniam quodlibet aliquam illine in partibus suis accipit unitatem. Communiter quoniam unumquodque cum caeteris aliquam illine suscipit unionem. DIONYSIVS. Icitur praeterea Deus idem, quoniam super essentiae mundum est sempiternus, inconuertibilis, in seipso manens, semper secundum eadem & eodem modo se Phabens. Omnibus eodem modo praesens. Ipse secundum seipsum & in seipso firmiter & intemeratè in pulcherrimis superessentialis identitatis finibus colloca tus. Immutabilis, casui nusquam obnoxius, indeclinabilis, inuariabilis, inpermixtus, immaterialis, simplicissimus, nullius indigus. Et quoniam augeri minuique non potest. Et quo niam est ingenitus, non quasi nondum genitus, uel quia nondum absolutus, seu quia ab hoc quidem non genitus, sed ab aeuo, siue quia non sit genitus secundum hoc, sed secundum aliquid aliud, seu quia nullo modo sit quicquam, sed ingenitum appellatur tanquam super omne quod ingenitum dici potest, & tanquam ingenitum absolutè semperque existens, & seipso perfectum idemque existens per seipsum & ex seipso uniformiter, eademque ratio ne determinatum omnibus participare potentibus ipsum idem ex seipso tradens, & alia connectens alijs copia identitatis & causa. In seipso quinetiam contraria eodem modo anti cipans per unam unificamque totius identitatis causam eminentem. Quomodo Deus dicatur alterum, & Deus unus quasi dij plures.","prev":{"citation":"Opera omnia 1113-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1113-4","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}