{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1114-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1114-2","ref":"1114-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1114-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1114-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1114-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"DIONYISIVIS. 7lquis Deum ita simile dixerit, ut idem, tanquam totum per omnia sibi firmiter & indiuiduae similem, spernenda non erit eiusmodi in Deo ipsius similis appellatio. Theologi uerò eum qui est super omnia Deum, qua ratione est ipse nulli similem L esseaiunt. Sed diuina largiri similitudinem omnibus ad ipsum conuersis, Diuina pro uiribus imitatione ad ipsum, inquam, omni termino rationeque superiorem. Est autem similitudinis diuirae uiitus, quae cuncta producta diuinitùs, conuertit ad causam. Haec igitur dicenda sunt similia Deo, atque ad diuinam imaginem similitudinemque expres sa. Neque tamen illis similem sas est Deum dicere. Quia nec homo quidem est imagini suae similis. Ea sane quae eodem in oidine congruunt possunt inuicem similia dici. Vt similitudo uicissim conuertatur utrinque. Vt sint inuicem ambo similia secundum principalem similis ipsius speciem. Vbi uerò hoc quidem est causa, illa uerò hinc effecta sunt conuersionem nullam admittimus. Deus enim non his solis aut illis pro priè, ut sint similia, donat, sed omnibus similitudinem participantibus, causa, Deus ipse est ut inuicem sint similia. Imò & ipse est ipsius per se similitudinis autor. Quodue in quibus libet simile est uestigio, quodam similitudinis diuinae fitsimile. Vnionemque eorum ipse complet. Res Oeo quodammodo similes sunt, & omnino dißimiles. MARSLLIVS. Eo res omnes & quod immodo similes sunt, & omnino dissimiles, similes, inquam, quoniam Ocum inde semper uelut speculares quaedam imagines pendeant, quodammodo repręsentant Deum, scilicet Deum esse, atque esse potentem & sapientem atque bonum. Dissimiles iterum,","prev":{"citation":"Opera omnia 1114","label":"MARSIILAV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1114"},"next":{"citation":"Opera omnia 1114-3","label":"DIONYISIVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1114-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1114-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}