{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1115","citation":"Ficino, Opera omnia 1115","ref":"1115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1115.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"MARSILIVS. Eus stare dicitur, quoniam natura eius & actio semper eadem est similisque penitus, & circa idem. Et quoniam fingi non potest intrinsecus, uel extrinsecus ullo modo mutari. Iam uerdsi Deus est super essentiam, status autem ac motus sunt quaedam conditiones essentiae, Deus est non modò super morum sed etiam super ipsum statum. Neque statione stat ulla, sed & ipsam idealem stationem ipse parit & status omnis, perseuerantiaeque rebus cunctis est author. DIONYSIV Vid autem de statu diuino, uel sede dicemus? Quid ergo? nisi quod Deus in seipso permanet in sua immobili identitate firmiter & accommodatissime collocatus. Et quoniam secundum eadem & circa idem, eodem modo semper agit, nunquam ex seipso migrans uel quomodocunque motus. Atque haec qui dem ratione quadam habet super essentiam. Ipse enim est omnium status & firmitatis author, qui super omnem sedem statumque existit. Atque in ipso consistunt omnia, & inde à bonorum suorum statu incommota seruantur. Quomodo motus in Deo, & rectus, & obliquus, & circularis. MARSILIVS Eum per omnia moueri tradunt, quia uim actionemque suam per cuncta diffundit, adestque Dibíque singulis, procreando, seruando mouendo prouidendo, & dispensando pariter atque conuertendo, ipse tamen interim modo mutatus. Rectus apud Deum motus dicituruirtus actusque eius indeclinabiliter per cuncta procedens. Obliquus uerò motus dicitur stabilis operationis eius in producendo continuatio, & in ipsa stabilitate productio Actio enim eiusmodi ad similitudinem motus obliqui, quasi composita est ex motu quodam pariter atque statu. Circularis denique motus significat diuinam identitatem, & quoniam media extremaque rerum intrinsecus circum extrinsecusque complectitur. Et quia quaecunque ab eo fiunt, desiderio quodam boni ad se conuertatr. DIONYSIVS. Vid autem? quando rursus hunc ad omnia procedere Theologi tradunt, & moueri eum qui est immobilis. Nonne & hoc qua ratione Deo dignum est, interpretari decet? Moueri enim Deum piè iudicandum est, non per corruptionem aut alterationem, aut uariationem, aut uersionem modumue aliquem, uel localem motum, non rectum, non circularem, non ex utrisque commixtum, non intelligibilem, non animalem, non naturalem. Sed quia Deus ad essen tiam cuncta perducit & continet, omnibus modis prouidet omnibus, cunctis adest, conprehendens omnia, ab omnibus interim penitùs absolutus. Prouidentissimis per omnia processibus actionibusque cuncta ubique dispensans. Sed & immobiles Dei motus, ut Deum decet, permittendum est celebrare. Et rectum quidem motum intelligere decet in Deo indeclinabilem potestatem processumque actionum nusquam deflexum, omniumque generationem ex eo constanter effectam. Obliquum uerò uel flexuosum, stabilem inde processum, statumque foecundum. Circularem denique motum, identitatem ipsam, & quia media atque extrema quae continent, & quae continentur, ipse complectitur. Et quoniam quaecunque ab ipso processerunt, ad se conuertit. Quomodo in Deo dicatur aequalitas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1114-3","label":"DIONYISIVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1114-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1114-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1116","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1116"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}