{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1116","citation":"Ficino, Opera omnia 1116","ref":"1116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1116.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"MARSILIVS. Equalitas in Deo significat, Deum nec ex uarijs esse compositum, nec unquam aliter se habere, uirturemque & actionem eius aequali uigore. quantum in se est per cuncta procedere. Eumque Fidealis ipsius ęqualitatis fontem esse, ut Platonici docent cuius participatione sequentia sunt aequalia, aut quaelibet in seipsis, aut inuicem. Et alia quidem aequalia inuicem magnitudine, uel numero simplici, uel gradibus qualitatis. Alia uerò geometrica quadam proportione, ut qua proportione hoc superat istud, eadem istud superet illud, item sicut hoc pro modo suo agit, aut patitur, il lud parjter & pro suo. Denique Deus aequalitate mira uniuersum in Armonicam contemperauitę qualitatem, ut cuncta inuicem, quasi compatiantur, mutuenturque, & mutuent, & moueantur, & moueant. DIONISIVS. CIquis autem identitatis in diuinis eloquijs, uel iustitiae diuinam appellationem accipiat pro aquali, dicendum est aequalem esse Deum, non modo tanquam indiuiduum & nusquam declinantem, sed quoniam ad omnia, atque per omnia aequè perS git, ipsiusque per se aequalitatis est autor, per quàm Deus aequaliter efficit, ut cun cta simili quadam uicissitudine in se commigrent, & quae participant aequa conditione participent, pro cuiusque uel facultate, & aequè pro digni: ate ad omnia distributio fiat. Denique ipsum aequale Deus dicitur, quoniam omnem ęqualitatem intelligibilem, intellectualem, rationalem, sensualem, essentialem, naturalem, uoluntariam, eminenter & unicè in seipso prorsus anticipauit per uirtutem omnis aequalitatis effectricem, omnibus eminentem. Quomodo ratione Deus dicatur omnipotens. MARSILIVS. DAndocrator omnia continentem significat, & omnibus dominantem. Quod totum uno Latini uocabulo, omnipotentem exprimunt. Deus igitur omnipotens appellatur. ut omnia extrin secus ambiens, & complectens, & intrinsecus connectens atque conseruans, & utrinque firmans inuicemque concilians. Item ut radix producens omnia ad se producta conuertens tanquam firmi ter contentura. Dicitur rursus omnipotens, quoniam absque confusione sui imperat omnibus, mouetque nutu facili quocunque potenter. Atque interim omnipotenti bonitate ad seipsum omnia tra hit, non quidem uiolenter, uiolentia enim aliena est ab ipso bono. Sed quadam naturalis amoris esca ad bonum singula suum, perque suum ad commune bonum naturaliter prouocantis. Qui sanè amor & si uolentia passim allicit ultro, tamen interim necessario rapit, bonum enim nolle non possunt. Neque rursus uellent posse nolle bonum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1115","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1115"},"next":{"citation":"Opera omnia 1116-2","label":"DIONYSIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1116-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1116-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}