{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1116.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1116.1-4","ref":"1116.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1116.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1116.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1116.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"In octaua principijs iam patefactis generibusque, differentias inuestigat, ubi in quod uoluptas dolorque consistant, indagat, quae propriè ex passione nascuntur, quotque partes habeant. In nona in quo propriè consistit scientia, eamque partitur, ubi com parationem iam expedit, quod scilicet tertia quaedam uita sapientiae praeest: Sapientia uoluptati. Decima in parte docet, quo pacto haec duo inuicem misceantur, quodue incomposito huiuscemo di nostrum est bonum. In undecima uerò inquirit, quid insit in eo composito, quidue praesit, cuius ratione felicitas sit. Vbi & bonum nostrum, & bonum absolutum emicat. In XII. tandem postque, ad supremum bonum sensim gradatimque conscenderat, subitò gradus omnes bonorum à supremo ad infimum numerat, felicemque figurat hominem atque ibi libri huius est finis. cap. X. Disposuio uerborum textus, & de uita felici & Venere, & reuerentia deorum. Aeterum ut ad secundam ueniamus partem, conuersus ad Protarchum Socrates ait, si uoluptatem tu, & ego sapientiam extollere uolumus, optima haec est ratio, ut & tu affectionem quandam animi, & ego habitum inducamus, quo maximmè felix quisque reddatur, & tu quidem affectionem eam uoluptatis esse dicas, ego sapientiae habitum illum tribuam. Neque tamen usque adeò pertinaces esse in disputando debemus, ut si quis tertius status utrisque praestantior apparuerit, eum reijciamus: sed utrosque illi fauere decet, & illo tanquam potiori posito, utra cognatior illi sit in uestigare, sapientiáne an uoluptas. Cùm enim quaelibet eatenus bona sint, quatenus conducunt ad finem, considerandum est: quae animi dispositio omnino ad hunc conducat. deinde uidere utrum ad illam attineat sapientiane an uoluptas: etsi appareat neutram dispositionem suffice re ad finem, quaerenda est tertia ad quam conferas utrumque, & concludas melius quod similius, sicut antea concludebas, omnino bonum quod omnino conducat. Certè si qua uita perfectior repe ritur, quicquid est in uoluptare; uel sapientia boni ipsa in se & stabilius insuper continet, ununmquodque enim in re melior stabilius, quàm in deteriori permanet. Vnde ab ea uita longè & uoluptas tua & mea sapientia superatur. Sed uidendum erit utra istarum sit illius perfectioni cognatior. Si uolu ptas, superabit sapientiam. Si sapientia, uoluptatem superabit. Omnia namque minor bona secundum maioris normam inuicem comparantur. Tertiam uerò hanc uitam, & perfectiorem eam in sequentibus esse diceret, quae iungit mirabili quodammodo cùm sapientia uoluptatem, qua compulatione tota uita integrior est.","prev":{"citation":"Opera omnia 1215","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1215"},"next":{"citation":"Opera omnia 1116.5-7","label":"1116.5 to 1116.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1116.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1116.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}