{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1117-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1117-2","ref":"1117-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"DIONYSIVS. Ntiquus uerò dierum Deus praedicatur, quoniam ipse sit aeuum omnium atque tempus, & ante dies, & aeuum, atque tempus. Tametsi tempus quoque & diem op portunitatemque, & ęuum qua ratione Deum decet, eum appellare licet. Vt qui Aomni motu sit immutabilis penitus, & immobilis atque in eo ipso quod est semper moueri, permaneat in seipso. Rursus tanquam aeui & temporis dierumque causa. Quamobrem & in sacris mysticarum uisionum apparitionibus, antiquus nouusque effingitur. Vbi antiquior quidem priorem illum, & à principio existentem significat, iunior autem insensibilem praefert. Fortè uerò ambo nos docent, Deum ab initio usque ad finem per cuncta procedere. Fortè etiam, ut diuinus noster in sacris institutor ait ambo designant anti quitatem omnia praecedentem. Senior quidem priorem in tempore docet, iunior autem principaliorem, prioremue in numero praefert. Quandoquidem unitas ipsa, & quę circa unitatem sunt, numeris longius progressus principaliora, antiquioraue sunt. De appellatione aeterni, de aeternitate & tempore. MARSILIVS. CAcrae literae quatuor modis aeternum uocant. Primo quidem, ingenitum, id est, Deum & quae Dei sunt propria. Secundo, immortale, immutabileque ut angelos, tertio antiquum, quarto huEmanum seculum. Aeuum quidem metitur ipsum esse, tempus uerò mensurat motum atque esse mobile. Quoniam uerò ipsum simpliciter esse procedit motum atque esse mobile, meritò aeternitas & antecedit tempus. & metitur ipsum simpliciter, & firmiter esse. Cum uerò eiusmodi esse sit totum simul uelut aliquod indiuiduum, sure aeuum & est indiuiduum totum simul, & metitur ipsum esse simul totum. Tempus autem unà cum motu in partes usque quaque diuisum per partes suas metitur & motus ipsius mobilisque partes, animam denique nostram. Dionysius unà cum Platonicis per essentiam quidem aeternitate, per actionem uerò praecipuè humanam in tempore collocat. Similiter & homi. nem in utroque etiam unà cum corpore, nam & corpus in eiusmodi uita temporale solum est, in futu ra uerò quodammodo fiet aeternum. Animae quin etiam actio hic quidem in plurima distracta motu, temporalis est, in patria uerò stabiliter collecta simul in unum, euadet aeterna.","prev":{"citation":"Opera omnia 1117","label":"DIONYSIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1117"},"next":{"citation":"Opera omnia 1117-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}