{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1117-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1117-3","ref":"1117-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"DIONYSIVS. Peraeprecium est, ut arbitror, temporis quoque & aeui naturam ex sacris literis discere. Non solum. n. aeterna dicuntur illa, quae omnino absoluteque incognita sunt, Freueraque sempiterna, sed etiam quae incorruptibilia immortaliaque, & immutabilia eodemque modo se semper habentia. Vt cum dicitur, eleuamini portae aeternales, atque similia. Saepe etiam antiquissima aeternitatis appellatione signantur. Nonnunque uerò totum nostri temporis ductum, sacrae literae uocant aeuum. Quatenus etiam proprietas aeui est antiquum, & immutabile, atque secundum totum ipsum, quod dicitur esse, metiri. Tempus autem scriptura in generatione corruptioneque, & mutatione ponit, aliâsque se aliter habens. Quamobrem nos quoque in hac uita tempore definitos, aeui quoque fore participes Theologia promittit, quando incorruptibile, eodemque modo se semper habens attigerimus aeuum. Interdum uerò & temporale aeuum scriptura praedicat, & aeternum tempus. Et si scimus apud eam magis accommodatiusque illa quidem quae uera sunt, aeuo, illa uerò, quae in generatione uersantur, tempore designari atque declarari. Deus super aeternitatem, quae aeterna, quae temporalia, quae media.","prev":{"citation":"Opera omnia 1117-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1118","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1118"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}