{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1118","citation":"Ficino, Opera omnia 1118","ref":"1118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1118.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"MARSILIVS. Eus nequam propriè est aeternus, ne sit ex aliqua essentia, simul & ęternitate compositus. Neque est aeternitas, ne in ipsa re sit aeterna. Praesertim quia dum aeternitatem consideras, certum aliquid definitumque concipis, scilicet essentiam iam statu quodam determinatam. Non est igitur simplicissimum, neque primum. Deus igitur est aeternitate superior. Aeterna quidem dicimus, quae semper omnino stabilia sunt, ut angeli. Temporalia uerò quae mobilis solum, ut infrà Lunam. ex utrisque mixta, ut animae rationales & coelestia corpora. Deum uerò ęternitate superiorem, appellant regem omnium seculorum, id est, totius aeternitatis, & temporis uniuersi. DIONYSIV Vamobrem non simpliciter coaeterna Deo qui est ante aeuum, censenda sunt quae nominantur aeterna. Sed à sacratissimis eloquijs nusquam discedentes, ęter na & temporalia iuxta cognatos, suosque modos debemus accipere. Media ue rò inter illa quae uerè sunt, & ista quae fluunt. Quaecunque partim quidem aeter Enitatis, partim uerò temporis participia sunt. Deinde uerò & tanquam tem pus laudare fas est, ut uniuersi temporis aeuique causam, item antiquum dierum tanquam ante tempus, & supertempus, permutantemque opportunitates, tempestatesue & tempora. Rursusque ante aeternitates existentem, quoniam & ante aeuum est, & super aeuum, regnumque eius regnum est omnium seculorum. De pace diuina. De unitate prima. De singulorum unitate. De communi uxione cunctorum,","prev":{"citation":"Opera omnia 1117-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1117-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1118-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1118-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1118-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}