{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1118-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1118-2","ref":"1118-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1118-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1118-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1118-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"MARSILIVS. luinam pacem, quam Gentiles colebant ut concordiae deam, Platonici ideam concordiae iudicant. Quae quidem idea diuinam unitatem comitatur ideis, & ente uniuerso superiorem. Cuncta in ente quomodolibet uno congruere omnes existimant. Si igitur quomodoliber uniuntur in ente, per unitatem ipsam uidelicet sic unita, multò magis in uno & unitate conueniunt. Ratio igitur unitatis in rebus, magis una est quàm entis ratio in eisdem. Vnde confirmatur ipsum unum esse simplicius, potentius, superius ente, hinc contra rerum diuersarum conditionem, opposita etiam & contraria communi quadam pace conciliat. Quatuor elementa in re composita sub una totius forma connectit. Diuersa quinetiam composita alioquin fugitura procul inuicem, atque fugatura ad unum mundi ordinem redigit & contextum. Post idealem pacem Platonici quaedam concordiae numina rebus conciliandis ubique praeficiunt. Dionysius antiquissimos conciliatores uocat supremos angelos, tanquam magis compotes unitatis, & simplicitatis atque potestatis. Diuinae pacis officium est uniuersi ordinem conseruare, huic autem duo pariter necessaria sunt, unio uidelicet atque distinctio Diuina unitas, dum unitates singulis proprias seruat & firmat, distinctionem in ordine seruat, dum interim sibi subiecta custodit, communem cunctorum continet unionem Quae quidem etiam dum proprium singula bonum petentia, inuicem dissidere uidentur, in hoc saltem, quòd communiter asciscunt bonum, consentire coguntur IONYSIV Ge iam diuinam, conciliationisque principem pacem, pacificis laudibus prosequa mur. Haec enim est quae omnia unit, cunctorumque concordiam conspirationemque gignit & efficit. Quamobrem hanc appetunt omnia. Quippe cum haec partibiAAlem horum multitudinem ad totam conuertat unitatem. Et intestinum uniuersi bellum foedere concordi deuinciat. Praeterea diuinae pacis participatione conciliantium potesta tum antiquiores, tùm ipsae singulae ad seipsas, & inuicem, ad unamque uniuersorum principem pacem conueniunt, tùm etiam quę sibi subiecta sunt, ita congregant, ut & ad seipsa, & inuicem, & ad unum perfectum uniuersalis omnium pacis conueniant authorem. Qui sanè uniuersis indiuidue praesidens, ueluti claustris quibusdam diuersa nectentibus, omnia definit & determinat, atque communit. Neque sinit diuisa ad infinitum interminatumque dif fundi, alioquin ordine firmitateque carituram, & tanquam Deo destituta unitatem propriam amissura, & inuicem omnibus mixturae modis penitus confundenda. Quid pax, silentium, immobilitas in Deo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1118","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1118"},"next":{"citation":"Opera omnia 1118-3","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1118-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1118-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}