{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 112.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 112.1-5","ref":"112.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/112.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/112.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/112.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Hinc Aristoteles in libris diuinorum ait: Sicut ordo partium exercitus ad inuicem & ad totum, procedit ex ordine to tius ad ducem unum, ita ordo mundanarum partium ad inuicem, & ad totum, pendet ex ordine totius ad Deum. Vnde concludit, sicut exercitus ordo est in duce, ita mundi totius ordinem esse in Deo, uno tantùm principe mundi. Proinde partes mundi & corpuscula quaelibet ad certum finem per uiam ordinatissimam, & commodissimos modos aut plurimùm ita proficiscuntur, ut peragant saepissime opera sua quantò melius effici possunt, perinde ac si artem intus haberent, & artem quidem absolutissimam. Imò tam mirabili ratione progrediuntur, ut humanam artem rationemque expuerent. Et cum ipsa corpora sui motus ignara sint, ac propterea finem ad quem non casu, sed necessariò tendunt, sibi ipsa pręscribere nesciant, habeant tamen praescriptum (alioqui non ad hunc magis finem quàm ad alium peragerent) constat eis ab alio quodam finem praescribi quem appetant, cuius sapientia ita ducantur ad finem, sicuti sagittę ad signum a piudenria sagittarij diriguntur. Vbinam haec sapientia est? Si in summo Deo, prouidet rebus Deus, cum conciliet inuicem repugnantia, ne se uicissim interimant, atque ad fines optimos cuncta perducat. Sin in alia quauis infra Deum angelica mente uel anima, scito De um omnia quae intra se sunt, mouere. Quare si angelica mens aut anima quaedam regit mundum, ducitque ad bonum, certè & ducta à Deo & Dei uirtute id agit. Quapropter Deus primus ac iummus est rector, qui prouidere potest omnibus, si potest per intellectum omnia facere, cum praestantius sit per intelligentiam facere, quam considerare & conseruare iam facta. Scit etiam regere cuncta, si facere non nesciuit. Vult denique guber nare & custodire quae sua sunt, quae fecit ipse, quib. non inuidet bene essendi dona, post quam non inuidit munus essendi. Gubernat autem quęlibet facilitate mirabili. Neque enim alienas tractat materias, quas acceperit aliunde, sed suas, quas facit ipse. Neque attingit extrinsecus, sed intrinsecus agitat. Inest namque rerum omnium penetralibus. Neque la borat circa plurima, sed per ipsum esse suum, qui uniuersalis omnium cardo est, sequentes uersat cardines, id est, essentiam, uitam, mentem, animam, naturam, materiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 111.9","label":"111.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/111.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/111.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 112.6-9","label":"112.6 to 112.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/112.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/112.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}