{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1120-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1120-2","ref":"1120-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"DIONYSIVS. Er diuinam pacem intellectus diuini suis ipsorum intelligentijs uniti, rebus quoque intellectis se coniungunt, rursusque ad incognitum scandunt eorum, quae super mentem sunt contactum. Per diuinam pacem animae multiformes ratio nes suas cogentes, ad unamque putitatem intellectualem congregantes, procedunt proprio sibi modo, uia & ordine per immaterialem imparubilemque intelligentiam ad superiorem intelligentiam unionem. Per diuinam pacem unius indissolubilisque contextus omnium iuxta diuinam harmoniam suam existit, concentuque harmonico & integra consonantia consensioneque & cognatione mutua coaptatur, dum sine confusione colligitur, & absque diuisione proculdubio continetur. MARSILIVS. PAcis diuinae unifica uirtus est omnibus, non mobilis, ut possit mobilia stabilire, non multipli cata, ut queat diuersa conciliare, non mixta huic, uel illi. ut ualeat hoc conflare cum illo. Non mixta rursus ambobus, si modo discretum sit hoc ab illo, non diuisa per uaria, ut possit, quae sunt seiuncta connectere. Non cohibita intrinsecus usquam, alioquin complecti extrinsecus non Extrema uerò conciliat ualeret, nusquam rursus exclusa, alioquin intima minimè deuinciret. ubíque per media, incorporeum cum corpore per lumen uirtutemque quasi lumini similem. Idque efficit statim cum corpore tenuissimo, tenuissimum corpus cum crasso per medium, ceu ignem cum aqua peraerem. Connectens primo quidem medium cum extremis, nempe aerilline quidem esi igneus, hinc rursus aqueus. Deinde extremum per medium, nam aer uelut igni cognatus calorem lumenque inde facile fuscipit, deinceps aquae sibi cognatae eadem traditurus. Sed de eius. modi rerum serie, ut diximus in theologia satis. Conciliat autem cuncta, primo quidem unitatibus, quoniam diuina unitas dum quodlibet facit particeps unitatis, cuncta sibi tanquam unitate similia conformare uidetur. Secundo, identitabus, dum efficit eadem specie, uel genere, uel conditione, uel ordine quodam. Tertio unionibus, ubi qualitates multas in unam cogit complexionis formam Quarto congregationibus, quatenus similitudine quadam, uel necessitate cunctis inducta ad mu tuum consortium undique conuocat. Impertit denique unitatis unionisque munus extremis etiam mundi determinationibus, id est materiae prorsus informi, potentiaeque passiuae. Saepe diximus materiam non esse essentiae & essendi participem, quippę cum munus, eiusmodi sit per formam. Praeterea sicut potentia ad uiuendum & intelligendum, neque uita neque sapientia est, ita potentia ad essentiam & adesse nec essentia nec esse. Oportet tamen quaecunque sunt potuisse prius existere. Potentiam eiusmodi immunem essentiae dicimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1120","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120"},"next":{"citation":"Opera omnia 1121","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}