{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1120-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1120-3","ref":"1120-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Sin autem uoluptas ipsum bonim esset, eadem esset & boni uoluptatisque ratio. Vbicunque igitur ratio uoluptatis, ibi & ratio boni inuenietur, uoluptatis autem ratio omnibus uoluptatis speciebus conuenit, quare & boni. Vnde & bo nae essent omnes: bonae tandem omnes esse non possunt, cum plaeraeque dissimiles & contrariae sint. Bonum uerè bono neque contrarium est, neque dissimile, natura quidem boni est conseruare & appe tere, contrarij uerò perimere atque fugare. Nullum bonum alterum bonum perdit & fugat, immo superius bonum. bonum inferius seruat & perficit. Inferius autem superius expetit. Quatenus autem unum quod bonum dicitur, aliud bonum perderet, eatenus malum esset, siquidem malum est, priua tio boni. Si priuatio boni est malum, malum est & id quod bonum destruit. Neque dissimilia bona sunt inuicem, imo similia potius cum similium proprium sit sese conser uare sese mutuo libenter adsciscere. Omnis autem conseruatio à bono est bona, & est ad bonum. Appetitio quoque omnis quae à bono exc tatur in bonum uergit. Cùm igitur bona inuicem contraria & dissimilia non sint, Voluptates autem multae inuicem dissimiles atque contrariae, non omnes uoluptates bonae, imò malae complurimae, quę bonis scilicet dissimiles sunt & contrariae, non ergo uoluptas ipsum est bonum. sip. Voluptates inter se dißimiles sunt, alioquin sequentur impoßibilia. Item de differentia specierum Cap. XIIII. sub genere. Ationem Socratis, qua uolupras prosternitur, Protarchus nequaquam admittit, sed ait illam","prev":{"citation":"Opera omnia 1219.9-11","label":"1219.9 to 1219.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1219.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1219.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1120.1-4","label":"1120.1 to 1120.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}