{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1120.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1120.1-4","ref":"1120.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"se diuisionem reijcere qua asseritur uoluptates, partim bonas esse, partim malas, ne cogatur fateri uoluptatem bonum ipsum non esse. Ad quem Socrates: At non potest partitionem hanc spernere, si admiseris uoluptares inter se dissimiles & contrarias esse. Tum ille, hanc equidem non admitto. Neque enim dissimiles & contrariae sunt, qua uoluptates sunt. At hoc refutat Socrates: quasi ut uitemus dissimilitudinem contrarietatemque uoluptatum, dixerimus non ex eo esse dissi miles quod uoluptates sunt, dicemus etiam non differre quantum sunt uoluptates, quae uerò non differunt, unum sunt omnino, non multae igitur uoluptates erunt, neque uoluptas igitur genus erit, neque poterunt multi simul affici uoluptate, praesertim diuersis ex rebus, seu una duntaxat uoluptas proueniet. Haec uerò absurda sunt omnia. Profectò uoluptates non differunt, ut uoluptates, sic autem non suntr species, neque uoluptates, sed uoluptates, scilicet ipsum genus. Nos autem de speciebus quaerimus non de genere. Vt autem uoluptates sunt, sic species sunt & sic etiam differunt. Praesupponunt enim genus iam per differentias esse diuisum, & sub alia & alia ratione illis inclusum. Difseruntur ergo ingenere species, quoniam non ante accipiunt genus quam diuisum fuerit. Differt genus in speciebus quoniam sub alia & alia sui ratione illis competit. Diffe runt inter se per differentias, quae species acta constituunt. Qui igitur differre species negat, ex eo quod idem in se genus habeant, negat genus illud esse in eis per differentias diuisum. Tollit igitur species, genus relinquit solum, unum igitur erit quodeunque. Quid ergo dicendum, quod species & conueniunt simul, & differunt, conueniunt quidem quantum una quaedam communis natura generis se illis communicat: differunt uerò quantum ante quàm illis sese comunicet per differentias quae in eo potentia sunt exeuntes in actum iam distinctu est: & sub alio sui charactere alijs & alijs imprimitur speciebus. Neque enim omnino extrinsecus differentiae, sed ex generis ipsius quasi uisce ribus educuntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1120-3","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1120.5-8","label":"1120.5 to 1120.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}