{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1120.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1120.5-8","ref":"1120.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Exempla uerò in superioribus posita, nihil persuadebunt: quae tamen uera esse concessa sunt. Idque nobis eueniet, quod euenire solet hominibus ignauissimis & ad disserendum mi nimè consuetis: Solent enim ex uno errore in multos incidere, neque sibi constare, neque ueritatem sequi, sed insequi disputantem. Ego enim te, inquit Socrates, si imitari uoluero, quod & tu in uolu ptate facis, potero & in caeteris omnibus generibus facere. In substantia enim qua substantiae sunt, nullas eius species inter se differre dicam. In quantitate similiter, qualitate, relatione, actione passione ac reliquis, atque ita supremum cuius generis nihilo ab infimo differret, neque qualitas è qualitate, quanquam multae contrariae sunt seque inuicem fugiant. Neque etiam genus unum ab alio quantum utraque sunt differre dicam. Neque in rerum ordine supremum ab infimo quantum utrunque aliqud eiusdem ordinis esse dicitur. Atque ita omnia unum erunt, & dissimilium quodque dissimillimo cuique idem erit atque simillimum. Et si qua duo inter se dissimillima omnium esse dicantur, illa quoque simillima inuicem, tua illa ratione, esse monstrabo. Nempe sicut unum alteri dissimillimum est, ita & alterum uni est dissimillimum. In eo igitur quod dissimillima sunt, non differunt: ęque enim sunt dissimillima. Quae nihilo differunt similia sunt. Quare dissimillima quaeque inuicem sunt similia. E go igitur, inquit Socrates, si asserere hoc audebo quod dissimilia, similia sunt, id est, si uoluero per inutiles cauillationes istas uagari in omnib rerum generibus idem quod & tu in uoluptate efficiam, ex quo discursu sequetur dissimilium quodque dissimillimo, ubique esse simillimum. Quę quidem pueri lis & inutilis inquisitio nos ridiculos reddet, sermonemque positum è medio tollet. Nam si in hoc superstitiosius immorabitur, quaestio proposita numine absoluetur. Post haec ad scientias se conuertit dicens rursus propositurum generum. generationem esse tendendam, & superiorem orationem reuocandam esse, quasi si uicissitudine quadam fiat, & in easdem ansas redeatur, ita ut ipse rursus eandem uicem subeat, quàm supra Protarchus, commodius fortè sibi inuicem concessuros, ait. Penè enim, inquit, me interroga tum ita abs te Protarche: Nonne sapientia. scientia, mens, ô Socrates, & alia quae suprà dixisti esse bo na, interrogatus quod ipsum esset bonum, idem patientur quod & uoluptas. Multę siquidem scientiae uidebuntur esse, & aliquae inter se dissimiles.","prev":{"citation":"Opera omnia 1120.1-4","label":"1120.1 to 1120.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1121.1-4","label":"1121.1 to 1121.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}