{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1121-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1121-3","ref":"1121-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"DIONYSIVS. Nterro gabit forte quispiam, quonam pacto pacem cuncta desiderent? Cum multa alteritate discretioneque gaudeant, neque sponte quiescere uelint. Atqui si alteritatem discretionemque, qui sic obijcit, suam cuiusque rei proprietatem dicit, quodue Ahanc nullum eorum quae sunt, idipsum quod est existens unquam perire uelit, ne nos quidem ad id refragabimur, sed id quoque esse pacis desiderium confirmabimus. Quippe cum omnia cupiant secum ipsis pacem unionemque habere, atque in eo habitu permanere ut à se ipsis atque suis dimoueri decidereque non possint. Iam uerò pax il la perfecta, suam cuiusque meram custodit proprietatem, pacificis prouidentijs suis omnia seorsum à seditione confusioneque tam ad se ipsam quàm ad alia seruans, cunctaque stabili & nusquam declinante potentia ad ipsorum pacem immobilitatemque stabiliens. Quod si quaecunque mouentur, non quiescere quidem, sed suo semper motu moueri cupiunt, id rursus diuinae omnium pacis desiderium est, quę quidem omnia in seipsis seruant, ne fortè labantur, & omnium quaecunque mouentur proprietatem motricem qie uitam ne à seipsa dimoueatur decidatume, custodit. Quatenus quę mouentur secum ipsis pacem seruantia, eodemque se modo semper habentia, quae sui sunt muneris, peragunt. At uerò si alteritatem illam quispiam ruinam ab omni pace prorsus accipiet affirmetque pacem non esse cunctis optabilem, potissimum hoc asserimus, nihil usquam esse quod ab omni prorsus unione ceciderit. Quod enim penitus instabile infinitumque & nulla sede firmum indefinitumque fingitur, neque ipsum quidem per se quicquam est, nec existit in aliquo. Etiam qui iracundia. uel concupiscentia efferuntur, ad haec pacis auiditate feruntur. Veram pacem Christus attulit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1121-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1122","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1122"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}