{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1121.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1121.1-4","ref":"1121.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Ego autem si ita rogatus suspicarer, ne fortè & aliquę scien tiae contrariae apparerent, utique id declinarem, negarem protinus scientiam aliquam alicui dissimilem esse, an praesenti disputatione dignus essem, nempe si rutita circa uoluptatem egeris, atque ego itidem circa scientiam, neque tu in species diuidi per proprias differentias uoluptatis genus permittes, neque ego scientiae. Neutrum itaque perfecta & certa scientia comprehendetur. Quare nec inuicem, uel aliud comparari poterunt, neque intelligi bonum, ne fit eorum alterum, uel utrumque, uel aliud, uel quid eorum sit melius: quapropter ludemus operam, & nostra haec oratio euanescet, cum propter perrinaciam uera ratio minimè audiatur, & ut prouerbio fertur, sabula disperdetur, cum uerba fiant mortuo. Nos autem sospites euadamus quodam rationis defectum: quia cum non possit intelligi, quod ex illis melius sit neuter erit conuictus. Id autem defectu rationis eueniet. Nam ex eo quod nec ratiocinari scimus ob imperitiam neque rationes ob pertinaciam auscultamus. Neque tamen id tolerandum est, ut sospites quidem nos, & integri, & incolumes euadamus, ita est cogitandum, ut & si ratio simul nobiscum & disputatio proposita integra conseruetur. Nugis itaque huiusmodi praetermissis, par istud in tua ac mea oratione ponendum ratumque habendum ut multae sint, & dissimiles uoluprates. Multae quoque differentesque scientiae, con trariae tamen scientiae nullae sunt. Siquę enim tales essent, maximè contrariorum scientiae contrariae forent, quod quidem falsum est. In eodem enim animo sunt. eodem in tempore. imò oppositorum eadem est fermè disciplina. Ergo ne differentias tui, meique boni abscondamus Protarche, sed in medium adducamus, ut ex recta redargutione comperiatur, utrum uoluptas ipsum bonum sit, uel sapientia, uel tertium aliquid. Non enim opiniones nostras pertinaciter defendere, mordicusque tenere debemus, sed ueritatem inuestigare. Pessima namque deceptio est, ut in Cratylo scribit Plato, qua quis seipsum decipit. nam deceptor, nunquam deceptum deserit. Decipit autem se, qui falsa sibi pro ueris temere persuadet. Quam pertina ciam disputandi deceptionemque in Georgia atque Phaedone acerrimè detestatur. Et in sexto de Rep.","prev":{"citation":"Opera omnia 1120.5-8","label":"1120.5 to 1120.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1120.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1121.5-8","label":"1121.5 to 1121.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}