{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1121.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1121.5-8","ref":"1121.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"cum amicum suum Homerum dannaret, ait: uerum non esse ueritati anteponendum. Quod & in epistolis obseruans ait: Verum dicere nec formidabo, nec erubescam. Veritas enim ut in legibus ait, solidum est bonum. Et alias, inquit, nihil esse sanis auribus dulcius ueritate. Imò uerò in Phaedro inquit: Neque apud deos, neque apud homines ueritate uenerabilius quicquam aut fuit unquam, aut erit. De mente & ueritate, & mentis immortalitate. Item unde sit uirtus ad diuidendum atque uiuendum. Cap. XV. Ost hęc autem tria pręcipuè consideranda sunt. Primò quid mens, sapientia scientia sit. Est aurem mens uultus ad ueritatem conuersus, huius duo sunt oculi, dexter & sinister. Ille ueritatem, eorum, quae in diuina mente sunt inspicit, hic eorum, quae ab illa. Ille intuitus sapientia hic scientia. Saepè autem uocabula haec confunduntur, qua quisquis, quae in mente sunt intuetur, in eis uidet, quae à menre, & qui quę post mentem, ex his quae in mente sunt conijcit. Secundo considerandum, quod si quę scientiae contrariae sunt, maximè tales essent, ea quae de maximo ad eam, quae de minimo quodam. Hae uerò non sunt contrariae, quia sese iuuant Qui enim maximum nouit, in eo causam uidet minimi, & qui minimum his gradibus conscendit ad maxima. Item quae de contrarijs sunt, maximè essent contrariae, hae uerò eaedem sunt. Iam uerò quia mens ad maxima & minima aequè se habet, & quocunque dato. majus potest nosse, dum causam quęrit cuiusque, neque sistit se in aliquo, dum causam eius indagare potest, in solo eo, quod sine causa est ut infinitum quiescit. Infinita ergo capacitas est, quae aequè se habet ad maxima & minima, & solo infinito repletur. Non ita sensus, maximum enim obiectum uim eius superat, minimum non percipitur, & maximum impedit minimum. Finitum est quod su peratur, & quod ad medium quoddam determinatur. immortalis igitur mens, mortale autem corporis organum Et cum corruptio à contrarijs sit, anima non corrumpitur, quia non habet contraria. Imò adeo à conntrarietate remota est, ut quae in seipsis contraria sunt, in ea admodum cohaerescunt. Bonum malum, uerum falsum, lux, tenebrae, calidum, frigidum, in notionib. animae cohaerescunt. Tertiò notandum, quod ueritas est adaequatio rei ac mentis, & ueritas mentis est eius ad res adaequatio.","prev":{"citation":"Opera omnia 1121.1-4","label":"1121.1 to 1121.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1121.9-11","label":"1121.9 to 1121.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}