{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1122","citation":"Ficino, Opera omnia 1122","ref":"1122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1122.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":138,"text":"MARSILIVS. ¶Ncestinum in nobis contra rationem bellum gerunt concupiscendi atque irascendi natura Concupiscibilis quidem oblectamenta corporea sequitur, irascibilis autem pro his consequendis, saepius pro concupiscentia pugnat. Ratio uerò communiter intelligentiade reclamat, plurimum uero superant illa duo, & quo magis superant, eo magis & nos seruimus, & angimur. Plurimi igitur pacis auiditate perturbationem eiusmodi, bellumque sedare uolentes, & iram explere uindicta, & concu piscentiam oblectamentis demulcere conantur. Eiusmodi uerò pax & quies quam mundus pollice tur, est falsa, dum perturbationes quotidie nouas, inprudentes rebus assiduè uolentibus sedare mo limur. Veram uerò pacem praestat ille, qui non quemadmodum mundus dat, sed quemadmodum coelestis pater. Pacem suam dar & relinquit nobis, inde pacem concordiamque accipientibus, & intimam nobiscum per temperantiam, & externam cum hominibus periustitiam. atque charitatem, & cum angelis per imitationem angelicae puritatis & cum Deo tum per redemptionem sacrificiChristi factam, tum etiam per uerum Dei cultum, à Christo feliciter introductum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1121-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1122-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1122-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1122-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}