{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1122-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1122-2","ref":"1122-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1122-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1122-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1122-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"DIONYSIVS. CIquis autem obijciat, illos paci pacisque bonis duersari, qui litibus & furoribus, & mutationibusque, & instabilitatibus delectantur. Respondendum, hos quoque exi libus quibusdam pacifici desiderij imaginibus occupari, dum affectibus multifa riam agitantibus perturbantur, quos imperite sedare desiderant, sperantque se ha bituros pacem expletione iugiter effluentium, perturbantur uero semper, siquid uoluptates, à quibus occupati sunt, minimè consequuntur. Quid autem de Christi clementia, pacem profundente dicemus? Per quam discimus, non ultra pugnare, neque nobiscum neque inuicem, neque cum angelis, sed unà cum ipsis potius diuina pro uiribus operamur iuxta lesu prouidentiam, qui omnia in omnibus operatur, pacemque conficit ineffabilem ab aeuo pr ędestinatam, nosque sibi in spiritu reconciliat, ac per se, & in se ipso patri quoque conciliat. De quibus sanè mirabilibus donis in theologicis informationibus satis à nobis est dictum, sacrorum eloquiorum inspiratione nobis testificante. Quid ipsa essentia, ipsa uita significent in Deo, atque rebus Item de principijs & ideis, gradibusque formarum MARSILIVS. lonysius Deum aliquando nominat ipsam essentiam siue ipsum esse Ipsam uirturem uel pacem, uel pulchritudinem, ipsam uitam atque similia. Aliquando uerò horum ipsorum nominat au torem. Vitima autem communissima, haec est per modum abstractionis & simplicitatis excogi tantur & pronuntiantur, ipsa essentia prima tanquam principia, siue elementa rerum compositarum intima absque formalia. Nam entia omnia per ipsam essentiam formaliter sunt, atque nominantur, pulchra per pulchritudinem, uiua per uitam, caeteraque similiter. Quando igitur Deus haec ipsa nominantur, quae ut dixi, sunt in rebus potissima quasi principia, declarat ipse rerum omnium esse principium. Quando rursus horum ipsorum autor appellatur, ostenditur, quandoquidem est su per prima supra modum omnia superare. Duae circa haec antiquorum Platonicorum fuerunt opiniones. Primam quidem secuti sunt Plotinus atque Porphirius, dicentem, haec ipsa quae per modum abstractae formae pronuntiantur, ideas esse in mente diuina, ab ipso bono mentis patre progeni. tas. Secundam uerò secuti sunt Syrianus & Proclus, praeter ideas figentem communissima quaeque abstracta esse diuina quaedam principia rerum inter se per substantiam differentia, gradatim sunt Deo primo disposita, primam quidem essentiam, rebus essendi principium. Primam uitam uiuendi primum intellectum intelligendi, similiterque per multa. Quorum haeresim in commentarijs in Plotinum hac ratione refellimus. Quod postquam primam essentiam. & uitam, & mentem inuicem separaueris, & essentiam uitae, uitam intellectui praeposueris, necessarium erit, & deinde intelligentiam, quę tertię cau sae donum est anteponere uitae, quę est secundę causę donum. iterumque munus hoc anteponere essentiae quae est primae inter has causae munus. Principiorum tamen natura sole exigere, ut superior causa prae stantiorem aedat effectum. Praeterea uanum est plura ad haec principia fingere, cum & sufficiat & deceat unum. Nempe cum essentia prima omnis sibi naturales perfectiones habeat, uita uero sit inti mus motus, uel actus essentiae primae, intelligentia denique sit quaedam uitae reflexio in essentiam, meri to in in ipsa essentiae primae natura, simul uita est, & intelligentia prima.","prev":{"citation":"Opera omnia 1122","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1122"},"next":{"citation":"Opera omnia 1123","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1123"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}