{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1123-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1123-2","ref":"1123-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1123-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1123-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1123-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"DIONYSIVS. CEd quoniam aliâs quoque me per epistolam interrogasti, quid nam esse dicerem ipsum per se esse, ipsam per se uitam, ipsam per se sapientiam, dixistique te multum moueri, quod aliquando Deum dixerim, ipsam uitam, aliquando uitae ipsius authorem, ope aepretium existimaui, sancte uir Dei, ab hac quoque de nobis concepta dubitatione, te solue e. Ac primum quidem, ut quae saepe iam diximus, nunc etiam repetamus, non est intr se contrarium dicere, Deum ipsam per se uirturem aut ipsam uitam, atque eundem appellare ipsius uitę uel pacis, uel uirtutis procreatorem. Illa quidem ratione ex his quae sunt, praecipue uero ex illis quae primo sunt, tanquam omnium causa nominatur. Hac autem, ut super omnia etiam quae primo sunt modo quodam super essentiam eminens. Quaeris inter haec, quid appellem ipsum per se esse, aut ipsam uitam, uel alia quotcunque absolutè ac principaliter esse & ex Deo primum existere ponimus. Id uerò non est obliquum, sed rectum, simplicemque interpretationem habet. Non enim substantiam quandam diuinam, uel angelicam esse uolumus ipsum esse, uelut causam, ut sint quae sunt omnia. Solum namque ut sint quaecunquam sunt, itemque ut sit hoc ipsum per se esse, principium est, essentiaque & causa, illud quod essentiam supereminet. Neque rursus deitatem aliam uiuentium omnium uiuisicam asserimus, praeter uitam illam plusquam diuinam, quę & uiuentium omnium, & ipsius uitae sit autor, atque, ut summatim dicam, non esse putamus, princi pales illas & conditrices eorum, quae sunt essentias atque substantias, quas nonnulli rerum Deos atque conditores sibi pro arbitrio fingentes praedicare non dubitauerunt. Quos, ut ue rè proprieon dixerim. neque ipsi nouerunt, quippe qui non sunt, neque patres eorum. Sed ipsum esse & ipsam uitam ipsamque deitatem asserimus, principaliter quidem & diuinè, & secundum causam unum illud principium causamque omnium, super omnem principij & essen tiae rationem. Participabiliter autem uirtutes illas prouisorias ex Deo inparticipabili procenden tes. Ipsam, inquam, ipsius essentiae, uitae, diuinitatis traditionem. Quorum dum omnia pro suo quaeque modo participia sunt, nimirum, & entia, & uiuentia & diuina sunt, atque dicuntur, cę teraque similiter. Quamobrem Deus ipse bonus, ipsorum quoque primorum autor prędicatur, deinde ipsorum uniuersorum, subinde ipsorum particularium, posthaec eorumque uniuersaliter illa participant, postremò illorum etiam quae particulari quadam conditione participant. De ipsa bonitate atque deitate, quod neque haec sunt propria pei nomina.","prev":{"citation":"Opera omnia 1123","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1123"},"next":{"citation":"Opera omnia 1124","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1124"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}