{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1124","citation":"Ficino, Opera omnia 1124","ref":"1124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1124.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"MARSILIVS. NEque forsan existimet se proprium principij nomen mutius se, cum uocat ipsam deitatem,i psamque bonitatem, inquit, neque per haec ipsam Dei naturam exprimi, sed munera quędam deifica atque benefica rebus infusa diuinitus. Multò minus ipsa pulchritudo, quae splendor est, Dei nomen esse potest, denique subdit, Deum in nulla essentia, uel natura, uel ordine esse posse, si modò horum omnium sit excellentissimus author iudicandus. DIONYSIVS. Vid autem de his plura dicere me opus? Quandoquidem nonnulli ex diuinis pręceptoribus nostris ipsius quoque per se bonitatis, deitatisque auctorem Deum dicunt, qui supra bonitatem deitatemque existit, dicentes, bonitatem ipsam atque deitatem, esse beneficum deificumque donum ex Deo profectum. Ipsam quoque pulchritudinem appellant, effusionem pulchritudinis effectricem, quae quidem & pulchritudinem ipsam efficiat, & uniu ersalem pulchritudinem particularemque uniuersaliter quoque pulchra, & pulchra particulariter, & quaecunque alia eodem modo dicta sunt atque dicentur, declarantia uel prouidentias, atque bonitates rebus participatas, ex inparti. cipabili Deo abundanti profusione praecedentes, ac largiter emanantes, ut qui est omnium causa, exactissima ratione sit super omnia, & quod super essentiam extat atque naturam quaecunque in aliqua essentiarum namque est, penitus antecellat. De sanctitate, regno, dominatione, deitate. MARSILIVS. PLana sunt haec omnia, sanctum sanctorum appellat Deum Daniel, Regem regum, & Dominum dominantium Apocalypsis. Item, regnum tuum domine, regnum omnium saeculorum. Dauid, atque idem, dominus regnabit in aeternum, & in saeculum saeculi. Denique in Exodo, Dominus regnabit in aeternum & ultra. YSIVS. E his quoniam uerò quae dicenda erant, finem (ut uidetur) congruum acceperunt, laudare iam decet Deum infinitis nominibus praeditum, ut sanctum sanctorum, ut regem regum, ut regnantem aeternum & ultra, ut dominum domineAc primò quidem dicendum, quid ipsam sanctitatem esrum, Deumque deorum. se putem, quid regnum, quid dominationem, quid deitatem, quid rursus sacra eloquia sibi uelint, dum haec nomina geminant. Sanctitas quidem est, ut simul nostra loquamur. puritas quaedam ab omni scelere libera, itemque perfecta & prorsus incontaminata munditia. Regnum uerò est, omnis termini ornatusque & iuris, & ordinis distributio. Dominatio autem non modo aduersum deteriora eminentia quędam, sed omnis quoque honestorum atque bonorum perfecta possessio, ueraque & immutabilis firmitas. Quapropter κυριότης, id est, dominatio ab autoritate & proprietate & imperio ducitur, θεότης autem. id est deitas, est omnia prospiciens prouidentia, perfecta prouidens bonitate, & circum omnia currens & continens, seque omnia denique replens, omnia supereminens, quae illius prouidentia perfruuntur. Quomodo propria sanctitatis, regni, dominationis, deitatis munera omnibus sunt infusa diuinitùs.","prev":{"citation":"Opera omnia 1123-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1123-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1123-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1124-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1124-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1124-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}