{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1126","citation":"Ficino, Opera omnia 1126","ref":"1126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1126.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"MARSILI Vib. rationib. Deus dicatur unum, ipsumque unum omnium sit principium in Theologia. Flotine Parmenide, satis diximus. Dionysius quoque hic plenissimè loquitur, seque hic potiss. esse Platonicum profitetur, Deus ergo dicitur ipsum unum, quoniam quantumcumque diuersa, & inter se op posita in una sui forma complectatur, sicut lux radios unà quam plurimos, sicut centrum capinta linea u Vnitas enim prima ita penes se imò, & magis multitudinem sibi deuincit, quia unitatem disperdat ultima multitudo. Ipsum, uerò nnum omnium esse principium, confirmatur ex eo, quod unum cuncta par ticipant, etiam quae sunt discreta, itaque multò magis, quae continua, maximè, quae sunt incorporea. Item quod omnia unitate seruantur, uerum tamen super unitatem, quę est, uelper se aliquid multitudinis, uel quae quolibet in multis aut ex multis existit, esse omnem ipsum per se, & in se simpliciter unum quod quidem tanquam principium omnia passim multa unitate determinat, rursus quoniam multitudo quidem absque uno esse nequit, unum autem absque multitudine potest. Pręrerea quoniam omnia mundana quantumlibet uaria, imo quodam totius ordine congruunt, igitur una quadam forma communi, sed quoniam unum hoc nec ex istit ex se, cum neque sit in se ipso, nec ab opposita multitudine proficiscitur, nec ab uno quouis multorum, alioquin non foret commune cunctis, merito ab ipso simpliciter uno, quod extra, & supra multitudinem est dependet. In cuius quidem unius narura per modum intelligentię suę expressa est, non solum unitasuniuersalis formę mundanę, sed unitas etiam speciercilius libet necessarię mundo, alioquin mundanus ordo discendo foret incerte. denique quoniam unum omnib. in est quasi omnium elemetum, quo sublato. nec pars aliqua est aliquid, nec torum est autem intima rebanitas elementum, quoniam externa unitas est effici","prev":{"citation":"Opera omnia 1125-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1125-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1125-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1126-2","label":"MARSILI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1126-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1126-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}