{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1127","citation":"Ficino, Opera omnia 1127","ref":"1127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1127.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Cum primum humani corporis species oculis no stris offertur, mens nostra, quae prima in nobis Venus est. eam tanquam diuini decoris imaginem, uenera tur & diligit: perque hanc ad illam saepenumero incitatur: Vis autem generandi, secunda Ve nus, formam generare huic similem concupiscit. Vtrobique igitur amor ast. Ibi contemplandae, hic generandae pulchritudinis desiderium. Amor uterque honestus atque improbandus? Vterque enim diuinam imaginem sequitur. Quod igitur in amore Pausanias probat? Dicam equidem. Si quis generationis auidior contemplationem deserat, aut generationem pręter modum cum foeminis, uel contra na turae ordinem cum masculis prosequatur, aut formam corporis pulchritudini animi praeferat, is uti que dignitate amoris abutitur. Hunc amoris abusum uituperat Pausanias. Quo qui rectè utitur; corporis quidem formam laudat: sed per illam, excellentiorem animi mentisque & Dei speciem congitat, eamque uehementius admiratur, & amat. Generationis autem & congressus officio eatenus utitur, quate nus naturalis ordo legesque ciuiles à prudentibus statutae praescribunt. De his diffusius Pausanias. Exhortatio ad amorem. De amore simplici, ac de mutuo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1126-5","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1126-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1126-5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1127.1-4","label":"1127.1 to 1127.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1127.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1127.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}