{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1127.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1127.1-4","ref":"1127.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1127.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1127.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1127.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Cap. VIII Os autem amici hortor & obseero, ut amorem rem profecto diuinam totis uiribus complecta mini, neque uos illud deterreat, quod de amante quodam Platonem dixisse ferunt. Ille, inquit, amator animus est proprio in corpore mortuus: in alieno corpore uiuens. Neque uos eriam turbet, quod de amara miseraque amantium sorte cecinit Orpheus. Haec enim quomodo accipienda sunt, & qua uia his succurrendum, quaeso deinde si placet, diligenter attendite Amorem Plato rem ama ram uocat: nec iniuria, quia moritur quisquis amat. Hunc & Orpheus γλυκύπιηρον, id est, dulce ama rum nominat: Quippe cum amor mors uoluntaria sit. Vt mors est Voluntaria duscis. Moritur au tem quisquis amat. Eius enim cogitatio, sui oblita semper in amato se uersat. Si de se non cogitat, in se certè non cogitat Ideo nec in se ipso sic affectus animus operatur: cum praecipua operatio animi ipsa cogitatio sit. Qui non in se operatur, nec in se ipso est Aequa enim inter sese haec duo, esse & operatio sunt: nec esse sine operatione est, nec operatio esse ipsum excedit, nec operatur quisquam ubi non est: & ubicunque est operatur. Nunc ergo in se amantis est animus: quia in se ipso non agit Si in seipso non est, nec uiuit etiam in scipso: qui non uiuit, mortuus est Quare in se mortuus est quicunque amat. Num uiuit saltem in alio? Profecto. Amoris illae duae sunt species, amor unus simplex, mutuus alter. Simplex amor ubi amatus non amat amantem Ibi omnino mortuus est amor: nam nec uiuit in se, ut satis iam demonstrauimus, nec in amato etiam cum ab eo reijciatur. Vbi ergo uiuit? nunquid in aëre, uel aquam, uel igne, uel terra, aut aliquo bruti corpore? Nequaquam. Animus enim humanus, non in alio uiuit corpore, quàm humano. An fortè in alio quodam corpore homi nis non amati uitam ducet? Nec istud quidem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1127","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1127"},"next":{"citation":"Opera omnia 1127.5-8","label":"1127.5 to 1127.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1127.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1127.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}