{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1129","citation":"Ficino, Opera omnia 1129","ref":"1129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1129.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"pium, nec esse est unum aliquid, scilicet nnum uiuens uel unum intellectuale, uel unum intelligibile, uelunum ens, alioquin determinatum iam foret, et mulriplex, rursus nec habere aliquam sibi oppositam multitudine, alioquin sub ordine quodam contineretur, neque faceret multitudinem, oppositum enim non facit oppositum, esse igitur super quodlibet unum, ac super quamlibet multitudinem uni cuiusuis op positam, item super oppositiones omnes, scilicet super finitum & infinitum, super partes atque totum, super statum atque motum. non quidem intrinsecus sed extrinsecus, omnia terminans, atque ipsum ens unitare definiens. Probauimus eriam quod & hic tangitur, unum esse in ente quodliber & uniuerso atque primo, aliamque unitatis, aliam essentiae rationem esse, ideoque unum quod est in ente, esse cum quodam alieno permixtum, esse cum multitudine quadam & quodmodamo particeps multitudinis, atque idcirco super hoc extare ipsum simpliciter, unum, omnis eiusmodi unitatis, uel unionis, uel multitudinis authorem Quod quidem tanquam ipsum bonum, est super essentiam uniuersam boni naturaliter auidam, numerus autem iam essentiae particeps, similiter unum quod est in numero, simul cum ipso fit essentiae compos.","prev":{"citation":"Opera omnia 1126-3","label":"MARSILIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1126-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1126-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1129.1-5","label":"1129.1 to 1129.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1129.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1129.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}