{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 113.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 113.5-8","ref":"113.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/113.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/113.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/113.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Merito corporalia quiam propagatione nascuntur, esse perpetuum secundum propagationem affectant, mens autem esse perpetuum substantiae propriae, quia mens quoque in seipsa subsistit, sitque à Deo, non iacet in aliquo generationis subiecto, neque successione producitur. Quis autem secundum naturam cupit impossibilia? Nam quis aut uolare, aut siccis pedibus flumina pertransire? Potest quidem quandoque puer aliquis uanus, calu quodam per sensum commotus, talium sibi miraculorum optare facultatem, sed neque pueri ipsi saepe talia, neque uiri unquam cogitant aut cupiunt. Vitam uerò sempiternam omnes cupimus, atque semper, etiam dum non aduertimus cupere. Itaque non est huius assecutio impossibilis. Hoc autem arbitror summoperè aduertendum, quod uita est naturalior, quam scientia, quoniam uita est prior interiorque, & magis continua substantialisque, quam scientia. Verae igituruitae appetitus magis naturalis est quàm scientiae uerae. Vera scientia est, quae est oppositi sui, id est, ignorantiae, usque adeo expers, ut neque iam habeat illam actu admixtam per fallaciam, neque in illam per obliuionem unquam cadere possit. Vera quoque uita est, quae neque secundum actum mixta est mortiferae qualitati, neque secundùm ullam procliuitatem obno xia mor ti. Cum igitur uerae, id est, sempiternae uitae cupiditas multò naturalior fit, quàm scientiae uerae, sequitur ut longè magis naturalis possibilisque sit sempiternae uitae quàm uerae scientiae consecutio. Imò uero cum uita multò magis, quàm intelligentia & uoluntas cum sempiterna uita conueniat, si intelligendo atque uolendo, certè longè magis uiuendo uitam consequimur sempiternam. Quae quidem si posterioribus actibus animae, intelligentiae scilicet uoluntatique se communicat, nimirum uitae iam ipsi, quae prior actus est, reipsam prius communicauit. Alioquin naturae author non tam uehementer nos ad huius rei auiditatem quotidie raperent, sicut neque ad alia quaeuis rapit impossibilia. Di uinè enim Zoroaster: οὐ γὰρ ἀπὸ παῤικῆς ἀρχῆς ἀτελὲς τι τροχάζει, id est, Nihil a paterno principio progreditur, aut uoluitur imperfectum. Signum xi. xij. xiij. xiiij. quòd cupimus quatuor Dei uirtutes assequi.","prev":{"citation":"Opera omnia 113.1-2-4","label":"113.1 to 113.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/113.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/113.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 314.1-4","label":"314.1 to 314.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/314.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/314.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}