{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1130","citation":"Ficino, Opera omnia 1130","ref":"1130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1130.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"IONYSIVS. Ed neque bonitatis quidem ipsius nomen illi quasi congruum adhibemus. Verum desi derio quodam intelligenda aliquid & dicendi de ineffabili illa natura, nomen illud scilicet bonum nominum omnium maximè uenerandum, pręcipuè dedicamus. In quo Squidem à Theologis minimè dissentimus, ab ipsa tamen rerum ueritare deficimus. Quamobrem ipsi quoque ascensum illum, qui per negationes efficitur praetulerunt. Vt pote qui animam à rebus sibi cognatis auertat, ac per diuinas omnes perducat intelligen tias, à quibus longe secretum est, quod super omne nomen, & sermonem cognitionemque existit. In extremo denique uniuersorum ipsi quantum & nobis illi coniungi fas est, coniungat. Summa Dionysij reuerentia erga diuina, singularis quoque modestia, charitas ardens, integerrima fides. As itaque nos intelligibiles appellationes Dei colligentes pro uiribus exposuimus, non solum summa illorum dignitate inferiores, id enim uere angeli quoque confiterentur, neque solum angelicis laudibus impares, siquidem & summi apud nos Theologi ab extremis angelis superantur. Neque solum Theologis ipsis aut ipsorum sectatoribus uel auditoribus inferiores fuimus, uerum ipsis quoque ordinis nostri consortibus inęquales, quamobrem si rectè dicta sunt à nobis proque nostro ordine reuera sensum explicandorum attigimus nominum diuinorum, ipsi bonorum omnium authori tanta res accepta referatur, qui nobis primo quidem ut diceremus, deinde ut & bene diceremus benigne concessit. Praeterea siquid eorum quae tantundem ualent, o misimus, illud quoque eisdem rationibus atque disciplinis supplere uos opportebit. At ue rò si haec uel minus rectè, aut minus sufficienter se habent, & ab ipsa ueritate uel omni no, uel ex parte de fecimus, erit profecto humanitatis tuę corrigere, non sponte ignoran tem rationesque tradere discere cupienti, opemque ferre non satis per se ualenti, & curare homi nem, ęgrotare uolentem, & alia quidem ex teipso inuenta, alia uerò ab alijs percepta, cun cta denique ex ipso bono suscepta, in nos quoque transfundere. Nec te pigeat obsecio, amicum afficere beneficio, cernis enim quemadmodum nos quoque nihil ex traditis nobis rationibus sacris intra nos ipsos continuerimus, sed illas nullo modo contamina tas tàm uobis, quàm caeteris sacris hominibus tradiderimus, trademus quoque quantum & nos dicere sufficiemus, & idonei fuerint auditores, nusquam traditiones maiorum contaminantes, nisi forte ad intelligentiam explicationemque ipsorum infirmiores erimus. Sed haec tandem, ut Deo placet ita prorsus se habeant atque dicantur. Hic uerò sit intelligibi lium appellationum Dei pro instituto modoque nostro finis, deinceps autem ad significatiuam Theologiam, Deo duce, me conferam. MARSILIL FICINI FLOrentini in commentaria Platonis ad Laurentium Medicem uirum Magnanimum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1129.6-7","label":"1129.6 to 1129.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1129.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1129.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1130-2","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1130-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1130-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}