{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1131.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1131.1-4","ref":"1131.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Ego autem etsi à tenera aetate nominis Platonici culor rem tamem adeò grauem non meis quidem, sed aui tui Cosmi prosperis auspicijs sum iggressus, sperans diuinam opem tam necessario, tamque pio officio non defuturam. Hac ergo in primis spę ductus Academiam sam ingress cemque ex ea Platonis nostri dialogos, Cosmo priusquam naturae concederet, latinos feci. Post eius obttum patri tuo Fetro praestantißimo uiro, dialogos nouem legendos dedi. Postquam uerò Petrus è uita deceßit, fortuna preclaris saepe operibus inuida, inuitum me a traductionis officio distrahebat. Verùm tu & religionis cultor, & phaosophiae patronus, me ad inceptum omni fauore & auxilio reuocasti. Quimobrem id institutum munus felicibus iterum auspicijs sum regressus, neque traduxi tantum, uerumetiam partim argumentis mentem perstrinxi Platonicm quoad potui breuibus commentarijs explicaui. Opus itaque totum diuino auxilio iam absolutum tibi libentißime dedico. Ad quem illa etiam, quae maioribus tuis inscripta sunt ture haereditario pertinent, uirum profecto auitae patria colenda uirtutis haeredem. Leges autem inter dialogos funebrem Platonis orationem pio fratri tuo iuliano dicatam. Praeterea ubi ad librum de Regno perueneris, uidebis fredericum Vrbinatem ducem eo die à me honoratum, quo ipse tuas aedes honorifice salutauit. Non solum uerò septem atque triginta libri, qui solo tuo insigniti sunt tuuio, sed cuncti denique tut sunt: quandoquidem omnes tui gratia sunt absolutt, atque ego sum tuus. Neque uerò me Platonicum in his libris stylum omnino expreßisse profiteor, neque rursus ab ullo, quamuis admodum doctiore unquam exprimi posse consido. Stylum inquam non tam humano eloquio, quàm diuino oraculo similem, saepe quidem tonantem altius, saepe uerò nectirea suauitate manantem, semper autem arcana coelestia complectentem. Profecto quemadmodum mundus tribus praecipuè dotibus est munitus, utilitate, ordine, ornamento, atque ex his diuinum nobis testatur ar tificem, ita Platonicus stylus continens uniuersum, tribus potißimum abundat muneribus: philosophica sententiarum utilitate, oratorio disposuionis elocutionisque ordine, floram ornamento poeticorum, & ubique tum diuinis utitur testibus tum etiam certißimum de architecto mundi Deo perhibet testimonium.","prev":{"citation":"Opera omnia 1130-2","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1130-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1130-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1131.5-8","label":"1131.5 to 1131.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}