{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1131.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1131.1-2-4","ref":"1131.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"MARSILII F lorentini in omnia platonis opera Epitomae, seu Argumenta, Commentaria, Collectanea, & Annotationes quotquot extant. HIPPARCHVM PLATONIS. Epitomae. ROPOSITVM Platonis in Hipparcho est docere nos, omnes homines bonum appetere, cum & illi qui propter auaritiam aberrare uidentur, bonum appetant. Illi siquidem lu cri cupidi sunt lucrum utile est: utile uerò bonum, bonum itaque cupiunt. Etenim luerum damno contrarium. Damnum uero cum obsit, malum, malo igitur contrarium. Contrarium malo, bonum: lucrum ergo bonum. Quamobrem cum illi etiam, qui ab appetito boni declinare uidentur, bonum cupi ant, nihil iam repugnat quo minus omnes homines bonum appetant. Bonum autem duplex Vnum. finis. Ad finem alterum. Illud peropterscipsum, hoc poteraliud expetendum. Illius appetitio uoluntas, huius electio. Illud ueneranda, hoc utile. Idlo fruimur, hoc utimur Illius adeptio beatitudo huius lucrum uoatur. Lucrum igitur est boni utilis acquisitio, quod ad uenerandiboni consecutionem condurere potest. Quodue ò ad hoc non consert, nec ipsum utile est, nec eius adeptio lucrum. Laudanda igitur lucii cupiditas, quae omri bus natura inest. Vituperanda autem opinio falsa, quae dum quodre uera utile & lucrum est, ignorat, appetitum naturae ad aduersa retorquet. Hęc omnia Plato latenter docetdum Socrates definitiones falsas, quas Hipparchus de lucri cupiditate refert, & inducendo, & raticionando refelit. Vtitur autem Plato hac propositione: Omnes homines bonum appetunt, tanquam manifesta, ad concludendum quòd omnes natura lucrum appetunt, quodque haec appetitio nnturalis laudanda est. Haec autem est conclusio, quam modo quo dam directo Socrates tribus argumen andi modis infest, id est, exemplo, inductione, ratiocinatione. Sed modo quodam conuerso ex omni hac disputatione per argumentationem à minori colligimus propositionem illam maximè confirmatam. Omnes scilicet homines bonum appetunt, quae huius libri finis ultimus est, cùm primus finis sit ostendere omnes lucri cupidos esse, neque id esse uituperandum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1131.13-15","label":"1131.13 to 1131.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.13"},"next":{"citation":"Opera omnia 1131.5-2-8","label":"1131.5 to 1131.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}