{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1135.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1135.5-8","ref":"1135.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1135.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1135.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1135.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Quo factum est, ut non nul i Platonicorum hunc librum, quemadmodum Euchydemum & Flippiam, li tiogiosum uocauerint. Sed reuera, dum falsas Euthyphronis de Sanctitate opiniones Soerates confutat, uenantibus ueritatem illius uestigia signat. In hoc igiturlibro, atque etiam in Gorgia sanctitatem Plato nominat eam iustitiae partem, quae suum Deo tribuit. Suum tribuit Deo, qui illa, quae sine medio accepit à Deo, Deo reddit. Corpus quidem ut Plato in lib. De natura disputat, ab elementis quatuor, naturalem speciei complexionem à coelestibus sphaeris, partes animae quae trahuntur affectibus à daemonibus & animis syderum sphaerarumque suscepimus, rationem uerò ac mentem no stri parentis imaginem, ab ipso mundi totius opifice sine ullo coelicolarum aut daemonum ministerio. Hęc itaque Dei sunt, hęc Deo reddenda, atque hęc retributio sanctitas num cupatur, quam praecedit pietas, religio seqditur. Est enim pietas Dei parentis agnino. Sanctitas, eius quod Dei est, Deo agnitio retributio. Religio, eius quod Deo redditum est assidua meditatione, iustisque operibus cum Deo ipso indissolubilis religatio, ut merito sapiens ille dixerit, funiculum triplicem difficile solui. funiculum inquam ex pintate, sanctitate, religioneque connexum. Pietas sanctitatem excitat, sanctitas pietatem consu mat & sancit. Sanctitas quoque religionem mouet. Religio religat sanctitatem. Prius enim hoc uel instinctu, uel inspiratione, uel admonitione opus est, quo Deum unum nostrum esse parentem fide indubia cogitemus, quam pietatem esse uolunt. Cum quis ista conce pit, mox omnem mentis, & rationis intentionem in Deum noscendum amandumqusi git. Atque hinc in cognoscenda a mandaque diuinitate frequentem intuitum sanctitate Mercurius quoque definit. Ex, hac flugranti in Deum intentione mentisque ordore fitu omnia Dei opera, instituta, mandata meditemur exerceamusque, & assiduo quiequid ad eius uenera ionem pertinet, relegamus. Quamobrem nos ipsos relegendo religantes Deo, religiosi sumus. Hac autem definitione & distinctione praemissa, quae de sanctitate in Euthyphrone, nel alibi à Platonedicuntur, perspicua fiunt. Cumque dicitur sanctum quod amatur à Deo, uerum est, sed quia sanctum, amatur à Deo, non quia amntur est san ctum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1135.1-4","label":"1135.1 to 1135.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1135.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1135.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1135.9","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1135.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1135.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}