{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1136.6-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1136.6-7","ref":"1136.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1136.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1136.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1136.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"gubernacula gerunt, gustari potuit unquam, aut poterit iam uerò in praesenti, non solum ciuitatis nostrae, sed totius quoque Italiae perturbatione, fortè etiam calamitate quadam (nisi Deus hene uerterit) propemodum immi nenie: philosophari uelle quidem prudentis est scire autem sapientis, posse uerò felicis: Dispositio Commentariorum. Commentarium quidem in Symposium, tamdiu non solum editum est sed paßim eriam diuulgatum. Nunc uerò quinquae nohis perpetuo con nentaria in primis disponenda uidentur: in quorum dispositione, si equimur ordinem uniuersi, primum erit in Parmenidem, tanquam reuera primum, de ipso uidelicet uno rerum omnium principio tractans. Secundum in Sophistam de ente disputant, & non ente. Hos autem libros metaphysicos atque diuinos Timaeus physicus sequi deket. Quirtum uerò locum teneat expositio Phoedri Phoedrus enim diuina cum Physicis humanisque permiscet. Quintum autem eurratio habeat in Philebum. Nam etsi Philebus etiam quodammodo haec miscet omnia, Phaedrus tamen in hoc ordine prior erit, ob longiorem uidelicet diuinorum disputationem, praecipuumque diuini furoris munus Philebo diuinior. Horumautem commentariorum quinque digestionem sequetur index atque catalogus dialogorum omnium Platonico ram humino quodam ordine deinceps disponendorum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1136.1-5","label":"1136.1 to 1136.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1136.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1136.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1136-2","label":"IN PARMENIDEM. VEL DE VNO RERVM OMNIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1136-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1136-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}