{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1137.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1137.1-3","ref":"1137.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1137.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1137.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1137.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"probat, ostendens quod si haec multa essent, nullo modo unius natura participantia, errores plurimi sequerentur. Deinde Socrates Zenoni non repugnans quidem, sed eum altius eleuans, ad considerationem unius & unitatum, quae in rebus intelligibilibus insunt, perducit, ne in hoc uno quod sensibilibus inest, moretur. Ex hoc igitur ad ideas inuestigandas perueniunt, in quibus re, rum unitates consistunt. Postremò Parmenides ipse senior haudquaquam Socrati contradicens, sed inchoatam contemplationem eius absoluens, integram idearum explicat rationem vbi quatuor de Ideis quaestiones inducit. Primò uirum sint Secundo quorum ideae sint, & quorum minimè Tertio quales sint, quamue uim habeant. Quartò quomodo ab ijs, quae infra sunt parti. cipantur. Hinc iam ad unum quod super intelligibilia & ideas existit, ascendit ipse. nouemque de illo supposuiones adaucit, quinque si unum fit, quatuor, si non sit unum, quaerens quid utrinque sequatur. Hae uerò suppositiones à triplici unius, & du plici ipsius non esse partitione ducuntur. Vnum quippe triplex superesse in esse, post esse repertum. ipsum uerò non isse geminae considerationi subijcitur. Aut enim nullo modo esse, aut partim esse, partim non esse quis cogitat. Prima itaque suppositio tractat, si unum super esse existit, quid circa illud ad ipsum, & alia sequitur. Secunda, si unum cum isse est, quemodo se habet ad scipsum, atque ad alia. Tertia, si unum sub esse ponitur, quid illi ad seipsum, alisque contingit. Quaria, si unum super esse consistit. quomodo se habent alia & ad se, & ad unum. Quinta, si est illud unum quod cum isse locatur, quid alijs ad se, & ad illud accidit. Sexta, si non est unum ita ut partim sit, partim minimè sit, qua se ratione au sese, & ad aliae habeat. Septima, si non est unum ita ut nullo modo sit, quo pacto se habeat ad seipsum atque ad alia. Octaua, si non est unum ita ut partim sit, partim non sit, quid alijs ad se, & ad illud eueniat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1136-2","label":"IN PARMENIDEM. VEL DE VNO RERVM OMNIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1136-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1136-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1137.4-6","label":"1137.4 to 1137.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1137.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1137.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}