{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1138.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1138.1-4","ref":"1138.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Materia igitur Parmenidis hu ius potissimum theologica est, forma uerò praecipuè logica, qualem utique dispositionem ordinemque libri Proclus, eiusque sectatores existimauerint, narrauimus in principio, qualem uero ipse putem, & quatenus sequar Illos, paulatim in sequentibus declarabo. Cap. Dispositio ad Dialogum in Parmenidem. Ephalus & socij rogant Adimantum, & Glauconem Platonis fratres ex fratre simul atque matre, ut persuadeant Antiphoni eorum non ex patre fratri. sed ex matre Germano ut narret illis disputationem illam, quam acceperat à Pythodoro, qui quondam interfuerat quando Parmenides Zenoque Pythagorici & Socrates inuicem disputambant. Cap. II. Quomodo omne ens ut unum. Ipsum uerò unum super ens. Armenides argumentis plurimis in poëmate confirmauit uniuersum, uel omne ens esse unum, uniuersam uerò siue omne trib his modis accipitur, singulatim, congregatim, summa tim. Primo itaque pacto ens quodlibet, & hoc seorsum, & istud & illud est aliquid in se unum, ab alijs singulari quadam proprietate distinctum. Secundo uerò, cuncta simul entium amplitudo ira unum est, ut quoquomodo cuncta inuicem in essendo conueniant, ab eodem interim principio ducta. & ad eundem finem communem postremò redacta, inuicemque motu quodam, actionibus, passionibusque conspirantia. Tertio denique, ipsum inter entia primum, & unum est, & omne, unum quidem quoniam sicut entia naturalia ad naturam unam, & corporea ad corpus unum, sic omnia simpliciter entia, ad ens tandem unicum referuntur. Omne rursus, quoniam sicut omnium naturarum corporumue uirtus in prima natura, & primo corpore continentur, sic in uno primo ente, entia om nia comprehenduntur, quem mundum intelligibilem nominamus. Neque uerò Peripateticorum quorundam recipiendę sunt calumniae. quibus suspicemur Parmenidem, ubi dicit, omne eas unum esse omne penitus, ex uniuerso multitudinem auferre, alioquin Plaro in Theaetaeto ubi de uno in mobili ente fit mentio, Parmenidem non reueritus quidem esset, sed potius insecutus. Enimuerd Plato unà cum Pythagoricis multitudinem etiam in primo ente ponit, scilicet oppositorum gene rum, & idearum uarietatem omnemque prorsus originem numerorum, sed illud in terra unicum nu mero usque adeò unum esse uult, ut postprimum aliquid magis unum cogitari non possit. Hactenus Parmenides, ter unum nominans intelligit participatione unum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1137","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1137"},"next":{"citation":"Opera omnia 1138.5-6","label":"1138.5 to 1138.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}