{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1138.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1138.5-6","ref":"1138.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Primò quidem, & secundo modo participatio unitatis est imperfecta, tertio uerò perfecta, sed praeter unitatem illam intelligibili mundo, perfectè participatam, eminentissimam excogitat unitatem uniuerso ente uno excelsiorem, alia enim ipsius entis, alia unitatis ipsius ratio est. Entis siquidem rationi multitudo, & compositio non repugnat, unitatis autem rationi repugnat Illi praeterea non ens, huic non unum est oppositum: Dicere uerò non ens, non est prorsus idem atque unum dicere: Siquidem non unum non necessariè nihilum significat, sed diuersam etiam multitudinem: Vnum igitur ens non est ipsum sim pliciter unum, sed quoquomodo compositum multitudinique permixtum: Quemadmodum uerò à calore, uel lumine mixto frigori aut tenebris, ad calorem lumenque purissimum perueniendum ratio naturaque docer, & à substantia incorporea quidem, sed coniuncta corpori ad incorpoream substantiam à corpore separatam. Item ab ente temporali quod quodammodo est non enti permixtum, ad ens aeternum, sic ab unitate cum essentia iuncta ad unitatem ab essentia penitus absolutam: Quae quidem qua ratione est simplicior quàm essentia, eadem est necessitare superior. Hoc nomine rerum principium finemque omnium propter summam simplicitatem uirtuntemque unitate significatam Parmenides nuncupauit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1138.1-4","label":"1138.1 to 1138.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1138.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1138","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1138"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}