{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 114.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 114.5-7","ref":"114.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/114.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/114.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/114.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Si animos pulsat, quia illi sursum deorsumque libere uolubiles sunt, pulsat, & libere, ita ut alliciat, non trahat, non cogat, sed persuadeat. Quod Zoroaster ita testatur. πατὴρ οὐφόβον ούθρώσκει, πειθὼ δʼ ἀπχούδι. Id est, Pater non incurrit metum, sed persuasionem inducit. Quoniam uerò motor primus praeualere debet & dominari, ideò sic animos (ut Plato uult) quasi cogit ad bonum, ut bonum ipsum nolle non possint. Bonum enim necessariò uolunt omnia, cuius ratione uolunt quicquid uolunt, sicut necessariò malum ipsum nolunt, cuius ratione nolunt quicquid nolunt. Nam si adaequatum appetitus obiectum est ipsum bonum, certe bonitas est ratio ipsa appetitui appetendi quicquid appetat, ita ut in omni re, quàm appetit non aliter bonum appetat, quàm uisus in omni colore uidet lumen. Ac si appetat ulterius nihil appetere, hanc quoque appetendi uacationem eligit tanquam bonam. Animus igitur necessariò fertur ad bonum. At quia Deus debet naturam animo propriam reseruare, ideò iudicium ipsi relinquit liberum per quod de agendis suo more consultet, atque è multis sibi propositis aliud alio meiius iudicet, & quod aptius ad bonum consequendum censuerit, eligat. THEQ. eodem Ficino authore,","prev":{"citation":"Opera omnia 114.1-4","label":"114.1 to 114.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/114.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/114.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 114.1-2-4","label":"114.1 to 114.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/114.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/114.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}