{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1141","citation":"Ficino, Opera omnia 1141","ref":"1141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1141.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Vae accidentales apud nos qualitates alicubi nominantur, si omnes aliquibus speciebus generibus ue substantiarum propriè sunt, atque ibi essentias necessario complentatque perficiunt nimirum omnes in ipsis sub earum ideis exemplariter comprehenduntur, si quae uerò fortè sunt nullis speciebus propriè, sed passim per singularia contingentes causas quidem remotas habent, hae quoque apud ideas, exemplaria uerò nequaquam, causas uerò propinquas, non solum in complexionibus corporum, sed in ipsis quoque naturis in quibus talium insuperra. tiones quaedam sunt seminales Artificiorum non sunt ideae. Cap. XI. Rtificiorum ideas Plato in decimo de repub. uidetur asserere. Non quia ideas lecti, & mensae intellectus diuinus, aut noster naturaliter habeat, sed quoniam intellectus noster, & artificiosam industriam diuinitus habet, & per hanc quasi ideas quasdam artificiorum in se machinatur. Totam uerò illud exempli cuiusdam gratia apud Platonem Socrates illic adduxit. Ideales profectò rationes cuiuscunque intellectui naturaliter insunt, siue diuino, siue nostro, non aliter quàm per mediam naturam uiuentem, & inde formatam transeunt in materiam, in qua, & uiuentia generant. Artificiosa uerò neque per mediam naturam ab intellectu procedunt atque ui uunt. Nusquam igitur naturalem habent ideam. Haec & superiora confirmat Xenocrates, Proclo teste, ideas ita definiens. Ideae sunt causae exemplares eorum, quae secundum naturam semper con sistunt, dixit exemplares quidem, quoniam finalis causa est superior, id est ipsum bonum, causaue rò propriè efficiens quodammodo est inferior Ipse scilicet artifex intellectus exemplar ideale inspi ciens quòd insuper est, & efficax. Adiunxit, eorum quae secundum naturam, quia eorum, quae uel praeter naturam, uel per artem fiunt, ideae non extant. Addidit eorum quae semper consistunt, quia singulorum mutabilium non sunt ideae, haec de Xenocratis definitione satis, pergamus ad reliqua,","prev":{"citation":"Opera omnia 1140-3","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1140-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1140-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1141-2","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1141-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1141-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}