{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1141-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1141-2","ref":"1141-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1141-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1141-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1141-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Cap. XII. Scientiarum solum speculatiuarum sunt ideae. CCientiarum quae animam ad materialia deducunt, humanaque curant nulla est idea. Sed harum facultas primo quidem est in daemonibus, ut medicina in quodam Phoeloo, agricultura S in Cerere, aeraria fabrica in Vulcano, textilis in Minerua, secundo illinc est in nobis, sed in illis a lia ratione atque admodum excellentius. Scientiarum uerò contemplatiuarum, quae animum ad intelligibilia reuocant generales, quaedam quodammodo sunt ideae, similiter moralium uirturum non ciuilium, inquam, sed excellentiorum, quae purgantes animum intelligibilia ducunt. Non sunt ideae malorum. Cap. III. F Ala exemplar ideale nullum habent proprium penes Deum. Alioquin aut illud foret ma lum, aut bonum. Non autem malum, quia in ipso optimo non est malum, item illud neque IVI bonum est, faceret enim pro natura sua bonum, nullum uerò malum, denique si penes Deum sit idea mali, facit Deus mala. Idea enim ultra exemplar causa insuper est efficiens. Imò Deuis esser malus, si propriam mali haberet ideam, quaelibet enim idea est ipse Deus. Iam uerò ubi Pla ro dicit, architectum mundi uelle sibi omnia, quam simillima facere, nullum uerò malum, sed bona pro uiribus omnia, planè declarat, nullum penes Deum malorum exemplar existere. XIIII. Sordium non sunt ideae. On sunt ideae penes conditorem proprid, nisi eorum quae ipse facit, & perficit. Non sunt igitur idem sordium, id degenerationum & detrimentorum, atque malorum, quae uel diuul sarum confluentiam causarum, uel nostris actionibus, & passionibus accidunt. Nec distincta idea pilorum, sed corporis semel rotius, non partium particularumue seorsum. Cognoscit autem ille priuationes, informia mala, per ideas habiturum, & formarum atque bonorum Non est idea luri, sed aquę terraeque idea, lutum verò non est adhuc species ullam ad aliquid naturaliter absoluta, qualis ad ideam attinere solet, contingit autem uel sorte, uel arte. Etiam quae per ideas ipsas non exprimuntur, ad prouidentiam pertinent","prev":{"citation":"Opera omnia 1141","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1141"},"next":{"citation":"Opera omnia 1141-3","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1141-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1141-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}