{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1144.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1144.5-7","ref":"1144.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1144.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1144.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1144.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"species uideficet quaedam medię insuper inter intelligentiam atque intelligibile, quoniam intelligentia nosira per eiusmodi species quandoque ideas ipsas, quae praecipua intelligibilia sunt, agnoscit, species his nobis ingenitas esse, multis in Theologia rationibus comprobamus, hic unica, & hac quidem breuissima contenti erimus, quantò intellectus praestantior, & uerior est quam sensus, tantò intelligibilia sensibilibus perfectiora sunt atque ueriora. Intelligibilia uerò sunt ad quę naturaliter conuertiturintellectus quotiens est expeditus. Hae uero sunt communes quaedam rerum absolutaeque rationes. Si igitur sensibilia substantiae quae dam sunt in ordine rerum. multò magis eiusmodi rationes, sed hae neque esse, nisi penes intellectum quen dam possunt, neque primae omnium sunt quàm à nobis nuper concipiuntur. Mobiles enim sunt, & intelligentia nostra posteriores, uera autem intelligibilia & immutabilia sunt, & intelligentiam nostram an recedunt. Primae igitur eiusmodi rationes sunt in mente diuina, sed in nobis quoque ante aduentitios, quos dixi conceptus, rationes sunt naruraliter insitae, per quas & conceptiones eiusmodi parimus, & hinc ascendimus ad ideas. Inesse uerò animae penetralibus rationes eiusmodi ipsi tunc maximè declaramus, quando res quasdam absolutè definituri, à singulis externis confugimus ad communia, & intima mentis penetralia petimus, ubi nobis occurrunt intelligibilia proxima, ideae uero intalis gibilia sunt remota, proxima quidem haec intelligibilia tanquam perfectiora à sensibilibus tanqam imperfectis collectis non sunt, sed à primis infusa, per quę horum ipsorum uirtutem dum particula re aliquid circumspicimus, rationem specialem, quae in singulari non est uniuersalis, uniuersaliter co gitamus, resque corporeas ad incorporeas causas recta ratione reducimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1144.1-4","label":"1144.1 to 1144.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1144.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1144.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1145","label":"Cap. XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1145"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}