{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1145-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1145-2","ref":"1145-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1145-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1145-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1145-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Cap. XXIII. vlc ergo sub intellige Parmenidem argumentari, quemadmodum uerus sensus circa sensibile quid. dam uersatur quid, & reuera existit, & antecedit sensum ac denique cum sensu iam sentiente con Sjungitur, sic intelligentia uera, quàm nunc nominat notionem, ad intelligibile suum derigitur, reuera existens atque praecedens, & magis cum notione coniunctum quàm cum sensu sensibile. Intelligibilia uerò sunt speciales ipsae omnium rationes communes, immutabiles, absolutae. Nostra igitur notio semper intelligit unum, aliquid secundum speciem unam ubique essentiam in se ueram immutabilemque possidens, proprietatemque, & appellationem suam singulis sub eadem specie conprehensis impartiens, id autem intelligibile neque est in singulis, alioquin iam diuisum, & mutabile foret, neque est ipsemet notio nostra noua, alioquin, & mutabile foret, atque figmentum, neque iam esset intelligentia uera, neque rursus est praecipuè notio illa superior menti nostra naturaliter insita, haec enim rebus cognitis nihil tribuit, neque communis est ullis. Est id igitur quod modo dicebam intel ligibile, species quaedam in ipso intellectu rerum omnium conditore. Cuius speciei proles quaedam est, & ratio seminalis, circa quamliber speciem oculis naturae illinc infusa, & quaedam singulis sub ea dem specie communiter tributa proprietas, & notio nobis infusa diuinitus. Vbique uerò intelligibilia intelligentias antecedunt, sicut sensibilia sensum, nisi enim praecederent, consequens profecto esset, ut intelligentiae uicissim antecedentes intelligibilia, eo ipso priore momento uacuae forent in obiectum uidelicet nullum directae, sed mox sibimet quod intelligerent, confincturae. Quando igitur loquimur de ideis, non tanquam intelligentias scilicet actiones quasdam ideas excogitare debemus, sed tanquam obiecta, & species uiresque naturales intellectus primi essentiam eo mirantes, circa quas intellectus illius uersetur, intelligentia, sequens quidem illas quodammodo, sed mirabiles ipsis uni ta. Haec clam significante Parmenide, ipse nescit quomodo Socrates assentitur. Ideae non tàm intelligentiae, quam intelligibilia sunt. Atque haec intelligentias antecedunt","prev":{"citation":"Opera omnia 1145","label":"Cap. XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1145"},"next":{"citation":"Opera omnia 1145-3","label":"Cap. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1145-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1145-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}