{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1149","citation":"Ficino, Opera omnia 1149","ref":"1149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"re scientiam, dictu nefas est, ficut quod dat uitam uita carere. Dico enim quicquid in ipsa scien tia. uitaque boni est, non debere primo bono deesse, denique ipsae ideae primae quam plurimis ab anima nostra gradibus semotae sunt, neque nobis insunt per characterem aliquem ex pressissimum, neque circa nos sunt, id est, nusquam nobis per absolutissimam imaginem offeruntur. neque igitur illas certissima ratione comprehendimus, imò neque intellectus angelici nedum nostri illas ea perfectione definiunt, qua Deus ipse definit. Nam in intellectu diuino sicut & caeterarum rerum sunt ideae, sic est & ipsa scientiae ipsius idea, quę quidem uerò coniugio, ut obiecta propria tenet spectatque ideas. Ipsa uerò scientia, quam modo diximus, idealis nedum in nobis nec proprie in ipsis est ange lis, cumque in nobis mulrò minus. Merito nec ideas, quae eiusmodi sunt, scientia comprehendendę. Comprehendimus, cognoscimus autem per formas, tum nobis obiectas, tum innatis, quandoque in tellectuales ideas in mentibus post primam perspicuè refulgentes, per quas denique praesertim à su perioribus mentibus illustrati, post expiationem in Phaedro descriptam, ad ideas primas, quae proprio nomine intelligibiles species nominantur, quoad fieri potest ascendimus, humana iam forte superiores effecti, De modo diuinae cogitationis atque prouidentiae","prev":{"citation":"Opera omnia 1148-2","label":"Cap. XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1148-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1148-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1149.1-4","label":"1149.1 to 1149.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}