{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1149.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1149.1-4","ref":"1149.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Cap. XXXII. Bi Parmenides per ea quae conceduntur ab adolescente sequi probat, ut neque nons cognosca mus ideas, neque nos ideae cognoscant, subiungit interea grauiter eos errare, qui quibusli bet argumentationibus confiteri coguntur, nos penitus ignorare diuina, quippe cum receprum sit ab antiquis animae rationalis substantiam esse diuinam, sed grauius erratum dicit superis negare prouidentiam humanorum, ad quorum bonitatem necessarid pertinet prouidentia, propre rea hic Nocrates diligenter exercitatur, ut soluere discar dubitationes circa ideas, quae minus solu tae prouidentiae diuina detraherent. Tu uerò inter haec primo memento, Deum habere quoddam scientię genus nullo modo cum nostra scientia in aliqua ratione conueniens, Dominationem quo que mullo pacto cum dominatione nostra conuenientem. Quatenus igitur rationem aliquam sci endi uel dominandi nostram aut nostrae quoquomodo similem cogitamus confiteri possumus. Deum nec ita, neque similiter scire nostra, uel dominari nobis. Hactenus fuit procul ab errore concessum, at uerò si Deum uniuersae cognitionis dominationisque prorsus expertem dices, & à Platonis sen tentia nimium aberrabis. Mitro nunc eos, qui propter fortunam, cuius ordinem minimè uident, prouidentiam negauere, sed agendum saltem breuiter est contra nonnullos philosophos, qui cum Deum ab omnibus materialium mobiliumque rerum conditionibus remotissimum esse scianti un de statim argumentantur, Deum nullam harum rerum materialium cognitionem habere posse, si modo cognitio cum re cognita, congruere debeat, ipsa uerò diuina cognitio nullam habeat cum rebus materialibus infra unam mutabilibus congruentiam. Profectò si uerum sit quod aiunt, uim cognescendi oportere cum re cognoscenda congruere, in nostra forsan cognitione uerum fiunt. Cum enim nos per cognitionem non simus autores rerum, nulla forsan est ratio quare percipiamus eas, nisi proportio quaedam, cum uerò diuina scientia sit causa prima rerum, non ideo res cogniturus est Deus, quia congruat cum natura rerum, sed ideo, congnoscit quoniam ipse est causa rerum. Qui cognoscendo se ipsum principium omnium omnia statim, & cognoscit, & facit, sed neque etiam in cognitione nostra uerum est ipsum cognitionis, modum pro ipso rerum modo esse debere, quandoquidem & efficientes causae pro modo suo non pro conditione operis opus efficiunt. Homo enim nascens effectus quidem est unus, aliter uerò homine sit, aliter & particulariter à sole: ab homine quidem particulariter, atque etiam consultante ntque sollicito: à Sole uerò uniuersaliter neque ad hoc indigente consilio.","prev":{"citation":"Opera omnia 1149","label":"Cap. XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1149"},"next":{"citation":"Opera omnia 1149.5-7","label":"1149.5 to 1149.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}