{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1150","citation":"Ficino, Opera omnia 1150","ref":"1150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1150.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Cap. XXXIII. marum. uis negauerit Deum nostrum cognoscere, quoniam hic turpia multa sint, & mala, intellectum Querò forsan talium consideratione contaminetur, scire debet Deum non ad haec aspicere, ut haec prospiciat, se ad seipsum, ut intus inspiciat, penes quem omnia sunt pulcherrima, quin etiam neque apud nos est quicquam simplicitermalum, sed huic, uel illi malum aut turpe. Alijs autem, & un iuerso bonum atque pulchrum, rursus quae apud nos opposita sunt apud Deum coniuncta, & saepe ad formam & rationem unicam rediguntur, ut sub forma boni atque pulchri consequenter cognostat & turpè. Nam & mens humana perboni formam auguratur saepe malum, & cognitio mali ita fermè est intelligentia bona, quemadmodum & cagnitio boni. Parmenides autem non ex eiusmodi suspicione, quae nullius est apud ipsum Socratem adducit in dubium, sed ex eo potius, si quis ipsam solam diuinorum consideret eminentiam, bonitatem uerò communicabilem non aduertat. Alioquin dum omnem diuinis communicabiliratem aufert, tollit, & ipsis cogni tionem, & prouidentiam humanorum, quod quidem ita dictu absurdum est, perinde ac si negaue ris Deum interioribus dominari, & rectè quidem Parmenides dominationem diuinam cum cognitione coniunxit, id moniturus. Socratem nullo modo negandum Deum nostra cognoscere, sicut neque contentendum unquam nobis minimè dominari, apud quem actio: & intelligentia ita sunt idem, ut quemadmodum actio praepotens suppremae causae ad ultima quaeque procedis tanquam domina ita & cognitio certa infimis quibusque prouideat. Neque ab re inter disputandum Parmenides adiunxit cum dij lint, quippe cum sciret intellectum merum si diuinitatem prae terea nullam habeat, uniuersalia quaedam naturalem cogniturum, ideasque similiter diuinitatis expertes, ad uniuersalia tantum, & species processuras, quod autem & intellectus, & ideae percuncta uim suam & agendo, & cognoscendo protendant, inde potissimum habent, quoniam superioris illius principij id est bonitatisque unitatis participes sunt per omnia longissime latissimeque proceden tis, uerò inter haec ubi Parmenides Deo exactissimam, supremamque scientiam, tribuit, animad uerte hanc propterea singula certissime cognituram. Et ubi audis nonnulla ad priuationem negationemque pertinentia, negationem accipe; non ut deffectum aliquem, sed potius ut excessum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1150.5-6","label":"1150.5 to 1150.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1150.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1150.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1151","label":"Cap. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1151"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}