{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1150-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1150-3","ref":"1150-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1150-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1150-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1150-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Cap. XII. ueritate. Eamoris definitione satis iam diximus: nunc autem quae apud Platonem, si ex animi corOporisue foecunditate de amore distinctio, declaremus: Oimnium, inquit, hominum praegnans & grauidum corpus est, praegnans & animus. Corpori semina suorum omnium sub iniria sunt inserta. Hinc staturis curriculis temporum dentes erumpunt, prodeunt pili, barba profunditur, procreationis semina defluunt. Si foecundum corpus est, grauidumque seminibus, multò magis animus praestantior corpore uberrimus est, atque suorum omnium ab initio semina possidet. Igitur morum, artium, disciplinarum rationes iam diu sortitus est animus, suosque foetus inde, si rectè colatur, statutis temporibus promit in lucem. Quod autem rationes suorum omnium ingenitas ha beat, ex appetitu eius, inquisitione, inuentione, iudicio, comparatione cognoscimus. Quis neget animum statim à tenera aetate, uera bona, honesta utilia exoptares optat autem nullus incognita. Ergo insunt istorum aliquae etiam antequam appetat, in animo notiones: per quas ceu formas rationesue ipsorum, ea iudicat appetenda. Idem ab inquisitione & inuentione probatur: si in turba hominum quaerat Socrates Aicibiadem, sitque illum aliquando reperturus, necesse est Socratis men ti aliquam Alcibiadis inesse figuram, ut sciat quem hominem quaerat prae caeteris, ac repertum in coetu multorum. Alcibiadem ab alijs discernere ualeat. In neque indagaret ea quatuor animus, neque alíquando inueniret, nisi haberet illorum, id est, Veriratis. Bonitatis, Honestatis, Vtilitatis, aliquam notionem, per quam illa quęreret inuenturus, ut quoties reperit quae inuestigauerat. reco gnoscat, atque ab eorum discernat contrarijs. Neque solum ab appetitu, indagatione, inuentione sed etiam iudicio id probamus. Quicunque enim aliquem sibi amicum iudicat, uel inimicum, quid amicitia, quidue maleuolentia sit, non ignorat. Quonam igitur pacto multa uera uel falsa, bo na, uel mala, ut solemus, quotidi eiudicaremus, & rectè iudicaremus, nisi esset nobis ueritas quodammodo bonitasque praecognita? Quomodo rursus structurae, musicae, picturae, & artium cęterarum opera, nec non inuenta Philosophorum, multi etiam in his artibus, non uersati probarent saepissimè rectè & reprobarent, nisi illarum rerum forma quaedam esset, & ratio illis à natura triburas Comparatio quoque idem nobis ostendit. Quicunque enim mel uino comparans, alterum altero pronunciat dultius, quis dulcis sit sapor agnoscit: & qui Speusippum & Xenocratem conferens ad Platonem, Xenocratem censet Platonis similiorem, quàm Speusippum, Platonis figuram pro culdubio nouit. Sodem modo cum è multis bonis, aliud alio melius rectè existimemus, & maiori minoriue bonitatis participatione, aliud alio melius deteriusue appareat: necesse est bonitatem non nos ignorare. Pręterea cum ès multis diuersis philonsophorum, aut etiam aliorum opinionibus, quae ueri sit similior & probabilior, saepe optimè iudicemus. oportet non deesse nobis aliquem ue ritatis intuitum, ut quae sint illius similiora non nesciamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1150-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1150-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1150-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1151-3","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1151-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1151-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}