{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1150.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1150.1-4","ref":"1150.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1150.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1150.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1150.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"& quod figillatim quinque sensus attingunt, imaginatio quasi summatim, & quod hactenus indiuidua corporeaque conditione perceptum est, ratio pro dignitate naturae suae iam speciali quadam, & incorporea concipit ratione, intellectus autem iam quasi diuinus unicè immobiliterque soepe comprehendit, quae ratio multifariam atque mobiliter, & multa praeterea quae ratio non attingit. sic intellectus primus longè aliter, feliciusque quàm ratio, uel mens humana haec omnia, & alia nouit. Neque rerum cognitarum conditiones, sed naturam ipsam suam sequitur cognoscendo, naturam, inquam, uniformem, indiuisibilem, immutabilem. Multa igitur forma unica contuetur, immaterialiter materialia, composita simpliciter, immutabiliter mutabilia, neces sitate certa semel tenet, quae nobis quotidie sorte contingunt Haec Boetius, Proclusque confirmant. ac si liceat Procli exemplis uti, cogita, si placet, nauem uentis circum, & fluctibus agitatam, finge interim imaginationem tuam adeò potentem, ut dum imaginaris mare, effluat inde mare, imaginaris nauim, construatur eiusmodi nauis, imaginaris multiplices uentos, & fluctus, & ideas, similirer ad imaginationem tuam statim singula consequantur, si haec ita se habuerint, non cogeris ciro hęc oerspicienda suspicari. uel distrahi. sed unicè facilè semel confingendo facies pariter & cognosces, simpliciter diuinam intelligentiam ad inferiora conficienda simul, & contuenda. Froclus habere se putat. Qua uerò ratione nostrum interim seruetur arbitrium in Theologia diximus, & Plotino praeterea diuinus intellectus cum sit uniuersi conditor, ideoque latissimè uim suam per cuncta diffundat, meritò formam habet amplissimam, quae uidelicet uirtutem habeat repraesentantem omnia simul, & facientem. & sicut perfecta ad illum effectio pertinet, ita pertinet, & perfecta cognitio utraque uerò perfecta est, non quae ad communia tantum, & generalia confusaque uenit, sed quae ad propria ubique, distinctaque & ita demum iam exactissima peruenit. Alioquin & operatio. & cognis tio fueris imperfecta. Cognoscit igitur sicut efficit, non uniuersalis quaedam solum, sed etiam singula suis inuicem formis proprietatibusque distincta, prouidet iraque singulis, hęc enim quatuor per cuncta aequè procedunt. Virtus, actio, cognitio, prouidentia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1149.5-7","label":"1149.5 to 1149.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1150.5-6","label":"1150.5 to 1150.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1150.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1150.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}