{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1152","citation":"Ficino, Opera omnia 1152","ref":"1152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1152.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Cap. XXXV. Vm Parmenides Socratem ab hoc ipsum duntaxat in dialecticis exercitaturus sit, ne erret circa diuina, utque sciat dubitationes soluere in diuinis, meritò dialecticam formam tradet. Socrari deinceps in eadem ipsa diuina materia, ita enim reddetur instructior. Exordietur autem ab uno tanquam idearum atque diuinorum significans in toto disputationis cursu ipsum unum producere entia omnia gradatim. & entium unitates. Plato uerò cum nec in Philebo, nec in Republica turbam adolescentum, ad dialectica libenter admittat, ne forsan insolentiores efficiantur. Socraticum tamen ingenium natura diuinum etiam, in adolescentia per Parmenidem ad disserendi artem plurimum exhortatur. Parinenides igitur in primis Socratem probat, quòd ad ideales species adeo se conferat, formas uerò spernat materiales, quoniam cum materiae ratio sit in formitas, ideoque sit opposita formae, nimirum forma materialis est imperfectissima forma, sum mo, & nullae formae habentes mutabilitatem aliquam mixturam materialibus quodammodo similem siue in natura, siue in anima, in aliquo intellectu sint. sunt formę perfectae quoniam uerò & ge nerationis ordo gradatim nititur ad perfectum, & ordo unicuique à principio perfectissimo ducit ex ordium, ad perfectissimas tandem formas peruenire debemus, id est, ad ideales intelligibilesque species, qua sint ab omnib. materialium formarum conditionib. penitus absolurę. In quib. ita sit supra formositas, sicut est & nuda prorsus informitas in materia, sed quemadmodum materia sic & illa est difficillima cogitatu. Cogitur enim cogitaturus materiam, omnem denique formam exuere quod quidem est contra ese contra consuetum cognitionis effectum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1152.4-7","label":"1152.4 to 1152.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1152.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1152.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1153.1-4","label":"1153.1 to 1153.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}