{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1152-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1152-2","ref":"1152-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1152-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1152-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1152-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Cap. XVI. CEgo à corpore in animam, ab hac in angelum, ab hoc in Deum ascendimus. Deus super aeternitatem est: Angelus in ęternitate est totus. Sanè tam eius operatio quàm essentia, stabilis per manet. Status autem aeternitatis est proprius. Anima partim in aeternitate est, partim in tempore. Eius enim substantia, eadem semper absque ulla incrementi, aut detrimenti mutatione perduret. Operatio autem, ut pauld antè monstrauimus, per temporis interualla discurrit. Corpus tempori omnino subijcitur. Nam & substantia eius mutatur, & operatio eius omnis temporis spacium exigit. Igitur ipsum unum, supra statum motumde existit: Angelus, in statu, Anima, in statu pariter atque motu: Corpus solo in motu locatur. Vnum rursus super numerum, motum locumque manete Angelus in numero super motum & locum ponitur: Anima in numero motuque, sed super locume Corpus numero, motui, loco subijcitur. Siquidem ipsum unum, neque numerum ullum, aut compositionem partium habet, neque ullo pacto ab eo, quod est, mutatur: neque loco clauditur ullo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1152.5-8","label":"1152.5 to 1152.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1152.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1152.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1353.1-5","label":"1353.1 to 1353.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1353.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1353.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}