{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1153.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1153.1-4","ref":"1153.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Compellitur, & ideas contemplaturas omnes materialium for marum nubes reliquiasque excuntere, Quod quidem communi cognitionis humanae more nimis est alie num. Illas igitur attingit tandem stabilis intelligentię simplex intuitus ab omnibus materialium co gitationibus penitus segregatus Sed ad ipsas interim dialectica facultas ingenium exercet, & prę parat per animalis intellectualisque conceptus, & species artificioso quod, ut ita dixerim: errore discurrens. Ideo facultatem hanc Plaro appellat erraticam, quasi uicissim longis ambagibus per op posita discurrentem. Eiusmodi Socrates peruagatione censet utendum circa intellectuales species potius quàm sensibiles. Quod & Parmenides proculdubio comprobat. Regulae dialecticae supponentes esse, & quot modis dicitur non ens. Cap. XXXVI Orissimam argumentandi formam esse uult, quae ex suppositione procedit perpendens quid affin mato quo ibet uel negato, multis gradibus inde sequatur, forma enim eiusmodi non machinis quibusdam confidit humanis, sed ipsa rerum naturalium diuinarumque consequenti serie nititur, praeceptoremque ueritatis habet ipsum ordinem uniuersi. Supponendum uerò iubet non modo si non est, aliquid, uerum etiam, si non est, & animaduertendum quid utrinque sequatur. Nem pe id obseruandum est, ubi rerum accidentiumque cuique causas praecipuas, & per incipia quaerimus, ratio namque principij est, ut hoc posito uel sublato, ponatur uel auferatur effectus. Si enim posito tantum hoc, ponatur simui & illud. neque tamen auferatur ablato, ducit illam originem etiam altum de. Praecipit inde inter consequentia utrinque quatuor considerate, siue supponatur res quaedam, pu ra mens uel anima, esse, siue non esse utrobique enim perpendi uult quid coniungat hinc ipsi rei sup posirę ad se ipsam, quidue ad alia. Rursus quid alijs accidat ad se ipsa, quid ad illam, sed ubi supponit mentem uel animum non esse, quonam pacto potest considerare, deinde quid illi accidat non existenri? Respondendum non supponi in potentia mentem uel animam omnino nihil esse, alioquin non quaerere tur, deinde quid tibi accidat, sed supeponi potius rem hanc, quae appellatur mens & anima, non esse mentem propriè, aut animam. sed quoduis aliud esse uel fingi, Platonici sanè non ens dupliciter accipe re solent aut simpliciter, id est prorsus nihilum, aut secundum quod non ens.","prev":{"citation":"Opera omnia 1152","label":"Cap. XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1152"},"next":{"citation":"Opera omnia 1153.5-8","label":"1153.5 to 1153.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}