{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1153.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1153.5-8","ref":"1153.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Id est autem quod uel non hoc quidem est scilicet non homo quiuis sic illud scilicer equus, uel quod hae quidem ratione non est, licet sit alia, potentia uidelicet quadam ens, non autem existens actu. Materiam non ens appellant, quia nihil sit actu formali, sensibile quodlibet etiam non ens, quia propter fluxum & diuisibilitatem, confusionemque non uerè sit. Mobilem quoque conceptionem animae non ens, quia non ens perfectum. Alreri tatem ipsam in intellectu uel primo, quodammodo non ens, quoniam est origo, ut hoc non sit istud, & istud non sit illud, ipsum unum bonumque non ens quoniam ente superius. Multis ergo modis ali quid non esse supponere posterius, dum tam hoc ipsum de quo ens negant funditus non extirpant, ui cum fingunt, si unum si multitudo, si intellectus non sit quaerentes quid ipsi sequatur, alijsque ex ipso non eradicant funditus quod supponunt, sed ut dixi, subintelligunt non nihil interea, à quo absit tamen, ut sit unum, uel multitudo, uel intellectus. Caeterùm quid nam ad illudiubi Parmeni des supponit unum omnino non esse, responderimus quantum in praesentia mihi succurrit, fingi posse quod unum dicitur, omnino non esse unum, id est fingi turbam imitationis omnis prorsus expertem. De hoc quidem dabo in praesentia saris. Ad illud autem quod dicitur non ens, addendum est praeceptum Parmenidis in sephista narratum, ubi Melissus ait, magnum Parmenidem praecepisse, cauendum ne quando ipsi omnino non enti aliquidentis admoueremus, ne uidelicet contradictionem maximam interens, acque non ens remerè concedamus, ibi quidem non ens significare uult, nec ipsum unum superius ente. Nec materiam in ipsa entia integritate deficientem, minimumque gradum entis habentem, sed omnimodum, ut ita dixerim, orbitarem. Quam qui fingit, non debet deinceps ei quicquam quod ad ens pertineat adhibere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1153.1-4","label":"1153.1 to 1153.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1153.9-11","label":"1153.9 to 1153.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}