{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1154.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1154.6-8","ref":"1154.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1154.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1154.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1154.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Profecto si Platonis consilium fuisset, solum in logicis argumentationibus erudire, non arduam hanc de uno & ente, entisque generibus materiam accepisset, discentibus impedimento futuram, sed facilem, & in promptu cunctis expositam, si contra decreuisset diuina prorsus omnia hic ubique continuarem mysteria, neque logicam interim difficultatem intro duxisset, per se haud modum uenerandam dignamque numinibus, neque ado lescentem hic elegisset erudiendum, qui tamen tanquam naturam diuinus diuina quaedam simul cum logicis postulabat, quae & à Parmenide meritò tradebantur, futuram disputationem ranquam etiam diuinam ex libris suis diuina tractantibus opportunè texente, qui futuram disputationem ludum serium negeciosumque appellauit, quoniam sub dialectica, uel logica specie diuinam quandam materiam ex suis libris acceptam subesse uolebat, denique librum hunc esse Theologicum non solum cae teri Platonici praecipuè probatissimi conuenerunt, sed etiam Dionysius Areopagita confirmare ui detur, quoties in ipsius unius incidit mentionem, toties enim enti praeponit, distinguit unum ens ab ipso simpliciter uno, ipsumque unum ait ipsius esse principium, entisque unius procreatorem, uti tur quinetiam argumentationibus, negationibus, uerbisque Parmenidis laepe quàm plurimis in ma teria diuinissima testificans interea materiam Parmenidis esse diuinam. Bonum quoque similiter ut unum, ipsis Platonicorum rationibus semper anteponit essentiae, sed de hoc alibi. Confirmemus tandemjalio quodam Platonis ipsius restimonio, librum hunc non esse contentiosum, sed certè dogmaticum, Plato in Thaeeteto Parmenidem Melisso Zenonique longè praeponit. In Sophiste Melissum Parmenidis sectatorem fuisse inquit, à redargutionibus contentionibusque alienum. Et ut De um ueneraretur, uel certè diuinum, nemo igitur suspicari debet Parmenidem ipsum seniorem ac longè diuiniorem introductum à Platone fuisse, quasi contentiosis redargutionibus incumbentem logicum ut leuem iuueniliterque ludentem. De suppositionibus Parmenidis, & de uno, bonoque quod ente, & intellectu superius, per uerba Platonis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1154.1-5","label":"1154.1 to 1154.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1154.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1154.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1154","label":"Cap. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1154"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}