{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1157.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1157.4-7","ref":"1157.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1157.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1157.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1157.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Si inter se fuerint segregata, eadem sequentur absurda, quę circa multitudinem orbatam uno paulò superius sunt adducta. Sunt igitur inter se perfectè conflata Quapropter necesse est, super hęc extare causam principalem, authore uidelicet partim quidem huic uni ut sit unum, & huic multitu dini ut sit multitudo, partim etiam ut conciliata sint inuicem. Neque enim multitudo haec uno quodam conglutinata, qua ratione multitudo est, uni huic opposita causa efficiens est unius, neque rursus hoc unum, qua conditione unum à multitudine infectum est, particepsque eius, primum multitudinis est principium, neque unum hoc, multitudoque inter se opposita ex seipsis conciliantur, sed aliunde, praesertim si neutrum sit à neutro. Sed neque putandum est fortuito haec inuicem conflu xisse, alioqui aliquando segregata forent. Quaeritur iterum de authore, utrum sit unum prorsus, uel multitudo quaedam. Multitudo quidem esse non potest, si quidem ex ipso uaria ubique compulentur in unum. Ac si multitudo sit unionis expers, dictu nefas, si uel multitudo particeps unitatis, uel unitas particeps multitudinis sit, non est unum simpliciter, principiumque primum, sed definitum quiddam, & desuper copulatum. Quod autem ipsum simpliciter unum, sit cuiuslibet entis, & uniuersi causa, patet inde, quia nihil rebus melius est quàm & sua cuiusque unitas, & unio rerum mutua, per hanc enim fit, est. seruatur unumquodque, hac amissa disperditur. Oportet autem in rebus optimum à primo principio proficisci, unitas uerò, & unio diuersorum non ft aliunde quàm ab uno. Quod quidem hoc ipso quod unum est, esse dat cunctis, siquidem per diuisionem amittitur esse. Quod autem amirtit unum, perdit & esse quod autem amittit, uel non recipit multitudinem, non statim necessariò orbatur essentia, ipsi enim uni oppositum est non unum, quod Graecè di citur οὐδέν. Ipsi uerò multitudini aut multis opponitur non multitudo, uel non multa. Si igitur non id est, unum atque multa, neque rursus non multa idem erit atque non unum, id est, ἀκδέν.","prev":{"citation":"Opera omnia 1157.1-3","label":"1157.1 to 1157.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1157.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1157.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1157.8-9","label":"1157.8 to 1157.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1157.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1157.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}